HAec cum per Christianorum climata, praecipue per Angliam, Christi fidelibus in∣notescerent,* 1.1 & praedicatio per Praelatos, maxime vero per fratres Praedica∣tores & Minores fieret, quibus data fuit potestas cruce signandi, et votum data pe∣cunia relaxandi: sese multi quorum non erat numerus, cruce signaverunt. Sed cito in tantam nobilitatem, ne dicam arrogantiam elevabantur Praedicatores & Mi∣nores, qui spontaneam paupertatem cum humilitate elegerunt, ut recipi curarent in coenobiis & civitatibus in processione solenni, in vexillis, cereis accensis, & in dispositione vestimentis festivis indutorum, & concessum est eis veniam multorum di∣erum suis conferre auditoribus, signatosque hodie, cras data pecunia a crucis vo∣to absolverunt. Parvoque tempore succedente, facta est tanta commutatio, tam multiformis pecuniae exactio, nec sciri poterat in quam abyssum tanta pecunia, quae per Papales procuratores colligebatur, est demersa, quod fidelium circa negotium crucis tepuit, imo potius charitas refriguit generalis. Unde negotium Terrae Sanctae nunquam foelix super hoc suscepit incrementum. Praeterea graviter laedeba∣tur omnium Conscientia, & in mediatione exardescente sauciabatur, quod tota illa pecunia impreciabilis, quae ex decima per magistrum Stephanum Domini Papae clericum cumulabatur, ad conterendum Imperato∣rem, facta pace, sicut colligi potest per Epistolam Papae suprascrip∣tam, nec in minimo quadrante est restituta, nec ad aliquod Ecclesiae commune ne∣gotium vel honorem distributa. Imo nec dum penitus fuit extorta vel collecta, & ecce subita & occulta pax est reformata: & postea facta est inquisitio gravis, quis plene vel plenius persolvebat.
This Pope as he intruded himself into the Differences, Wars, Leagues between Christian Kings in his precedent Bull, so likewise into their Treaties and Contracts of Marriage; & particularly into that between Frederick the Emperor, & Isabella sister to K. Henry the 3d. as this Bull of his (extant under seal in the White Tower) assuresus.