Page 429
DOmino Papae salutem, & debitam Patri reverentiam: Transmissas nobis Sanctae* 1.1 Paternitatis vestrae Literas quibus pro Nobili Cive Romano Neapol. nos rogas••is ut in redditu annuo Quadraginta Marcarum, certis loco & termino praecipiendo ei provi∣dermus, omni qua decuit reverentia recepimus & honore. Satis quidem ex earundem Literarum continentia attendimus cum Civis praedictus de Nobilioribus & potentiori∣bus urbis existat, non modicum per se ac suos nobis possit fructuosus existere; & ea ducti ratione nostri gratiae, potius nostrum quam ipsius Civis commodum respici∣entes, preces hujusmodi pro eo nobis duxistis porrigendas. Verum cum occasione guerrae nostrae quam nuper in partibus habuimus transmarinis, & ob causas alias vari∣as tot & tantis Militum stipendiis fuerimus honorati, quod & hiis quibus ad praesens ob∣ligati sumus, vix respondere sufficiamus: Licet preces ac monita vestra parati simus hu∣militer ac devote pro viribus nostris sicut decet effectui mancipare, in persona memorati Civis, quod aegre ferimus, vos exaudire non valemus, unde Sanctitatem vestram, ea quae possumus affectione rogamus, quatenus id aures Sinceritatis vestrae non offendat, aut aliqua∣tenus vobis displiceat, si faciente insufficientia nostra excusationem hujusmodi vobis prae∣tendamus. Certi enim sumus indubitanter & firmiter credimus, quod si statum & honos obligationis nostrae attenderetis, nobis compateremini, qui nobis specialiter in hujusmodi ho∣noribus providere tenemini, & ad nos ex••onorandos patrocinium vestrum impenderetis & consilium. Teste meipso apud Westmonasterium, xviij. die Aprilis.
How ready the Bishops were to comply with the Pope in his unreasonable Ex∣actions and Tenths, without resistance, you heard before; how obstinate and averse they then were to supply the Kings necessities; and demands of Aydes in Parlia∣ment, and to stand upon every Punctilio of their pretended Priviledges, even when the Barons, Laity, and inferiour Clergy supplied him, this passage will inform us.