HIS ita gestis, Canonici Eboracensis Ecclesiae praesentaverunt Domino Papae* 1.1 Magistrum Simonem de Langetona, postulantes ut ejus electionem con∣firmaret. Quibus Papa: Noveritis quod ipsum non habemus pro electo, qui illum ad tantam dignitatem promoveri certis••de causis non patimur. Et cum praecipue contra prohibitionem nostram ista sit electio celebrata, nos eam cassamus penitus, et in perpetuum damnamus; decernentes utique ut intelligibilis fiat, ne absque dispensatione sedis Aposto∣licae ad Pontificalem eligi valeat dignitatem. Cassata igitur electione praedicta, dominus Papa Canonieis praecepit ut statim in electione procederent, sin minus ipse eis pastorem provideret ido∣neum. (By his newly usurped power of provisions.) Tunc Canonici sicut prius provisum fuerat, postulaverunt Walterum de Grai Episcopum Wigorniensem, propter carnis munditiam, ut asserebant, ut qui ab utero matris p••rmanserat us{que} in praesentem diem. Ad hoe dicitur Papa respondisse: Per sanstum Petrum, virginitas magna virtus est, et nos eum damus vobis. Itaque accepto Pallio Episcopus me∣moratus, rediit in Angliam obligatus in Curia Romana de decem* 1.2 Millibus Librarum legalium Esterlingorum. (Which he Payd to this Pope for his Pall, as a true successor to Simon Magus, not to Simon Peter, in his Symonical extortions.) In fine autem, soluto Concilio, extorsit Papa de unoquoque Praelato infini∣tam pecuniam: quam cum viaticis cogebantur ab usurariis suis mutuo duris conditionibus sumere.
Matthew Paris in the Life of William Abbot of St. Albans, present in this Council,* 1.3 relates that, Idem Abbas Willielmus, cum soluto Concilio, accepta licentia cum bene∣dictione, vellet recedere, in muneribus non respecto, dixit ei Papa: Nonne tu es Abbas Sancti Albani, qui tot privilegiorum beneficia a nostra sede toties obtinuisti? Siccine decet talem ac tantum virum, me non respecto recedere? Et cum obtulisset quin∣quaginta Marcas, amice redargutus, coactus est antequam exisset a Camera (in quam poenituit eum intrasse) non sine turpi convitio, super solutionem Centum Marcarum satisfacere, quas mutuo ab usurariis Curiae, non sine duris accepit conditionibus. Levius tamen hoc tulit Abbas et aequanimius, quia hoc idem fecit Praelatis universis. Quam pecuniam numeratam, cum per aliquem de suis ante pedes Papales humiliter ac devote obtu∣lisset, dedit ei cum su••benedictione sic comparata, remeandi licentiam. Et sic recedens, Romam murmurando salutavit, ibique reliquit eum Magister Rogerus Porre∣tanus,