CAssatis hunc in modum Libertatibus praedictis, idem Papa Ba∣ronibus* 1.1 Angliae scrip•••••• in haec verba.
INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, Nobilibus viris Baronibus Angliae spiritum consili•• sanioris. Utinam in persequutione quam temere commovistis adversus dominum vestrum Regem, attendissetis prudentius fideli∣tatis praesiitae juramentum, jus Apostolicae sedis, nostrae provisionis mandatum, et privilegium Crucesignatis indultum. Quia procul∣dubio non sic processistis ad factum, quin omnes qui illud audiunt, quasi facinus detestantur; praesertim cum in causa vestra vos ipsos judices et executores feceritis eodem Rege parato Curia sua, vo∣bis per pares vestros secundum consuetudines et leges regni, justitiae plenitudinem exhibere, vel coram nobis, ad quem hujus causae ju∣dicium ratione Dominii pertinet, vel etiam coram arbitris eligen∣dis hinc inde una nobiscum in ipso negotio processuris. Vnde cum nihil horum dignati fueritis acceptare, ad nostram audientiam ap∣pellavit, seipsum ac regnum cum omni honore et jure suo Aposto∣licae protectioni supponens: publice protestando, quod cum ejusdem Regni dominium ad Romanam Ecclesiam pertineret, ipse non po∣terat nec debebat quicquam de illo in nostrum praejudicium immu∣tare. Cum igitur illa compositio qualis qualis ad quam per vim et metum induxistis eundem, non solum sit vilis et tur••is, verum etiam illicita ex iniqua, ut merito sit ab omnibus reprobanda, maxime propter modum: (and was not Kings Johns Charter to himself and successors much more such upon the same account?) nos qui tam Regi quam regno tenemur et spiritualiter et temporaliter providere, per Apostolica scripta vobis praecipiendo mandamus, & in recta fide consulimus, quatenus facientes de necessitate virtutem, renuncietis compositioni hujusmodi per vos ipsos, et satisfaciatis eidem Regi ac suis de damnis et. in∣juriis irrogatis: ut jdem Rex per manifesta devotionis et humilita∣tis indicia placatus a vobis, per seipsum emendet et benigne con∣cedat quicquid de jure fuerit concedendum. Ad quod etiam & nos ipsum efficaciter inducemus. Quoniam sicut nolumus, quod ipse Rex suo jure privetur: ita volumus ut ipse a vestri gravamine desistat: nec per consuetudines pravas et exactiones iniquas, sub nostro dominio regnum Angliae opprimatur. Eritque firmum et stabile in perpetuum, quod tali modo fuit ordinatum. Inspiret igitur vobis ille qui neminem vult perire, ut adquiescatis humiliter nostris salubribus consiliis et mandatis, ne si secus egeritis, in eum incidatis necessitatis ar∣ticulum quem tandem evadere sine multo gravamine non possitis. Quemadmodum ut de caeteris taceamus, nulla ratione dissimulare possemus grave periculum totius negotii Crucifixi quod utique emineret, nisi per Authoritatem nostram re∣vocarentur omnino, qu•• a tanto Principe Cruce signato taliter sunt extorta, etipso volente illa observari. Quare dum apud nos Archiepiscopus & Episcopi Angliae praesentes extiterint in Concilio generali quod ad expediendum crucis negotium principalius intendemus celebrare; procuratores idoneos ad nostram presentiam destinetis, secure vos nostro beneplacito committentes, quia nos ea favente Domino statuemus per quae gravaminibus & abusibus de Regno Angliae prorsus exclusis, Rex suo sit Iure et honore contentus, et tam clerus quam populus universus debita pace ac liber∣tatelaetetur. Datum Agnaniae nono Calendas Septembris Pontificatus nostri Anno Decimo Octavo. Cumque tandem Rege Anglorum procurante magnates Angliae has literas tam commonitorias quam comminatorias accepissent, noluerunt