Page 334
RElaxato itaque (ut dictum est) Interdicto venerunt ad Legatum Abbates, Pri∣ores,* 1.1 Templarii, Hospitillarii, Abbatissae, Moniales, Clerici & Laici, scili∣cet innumera multitudo petentes de damnis & injuriis Interdicti tempore sibi illatis, fieri restitutionem. Asserebant enim quod licet ab Anglia non exierint, remanserant tamen in continua Regis & ministrorum ejus persequutione corporum suorum, & rerum non indemni fatigatione: Legatus vero universae multitudini conquerenti ita re∣spondit, quod videlicet de damnis eorum & injuriis in literis Domini Papae nulla mentio facta fuerat. Unde nec debuit, nec de jure potuit mandati Apostolici fines praeterire. Sed tamen consilium dedit, ut de injuriis & damnis coram Domino Papa querelam deponerent & peterent sibi Justitiae plenitudinem exhiberi. His igitur auditis Universitas illa conquerentium Praelatorum sine spe melioris proventus ad propria sunt reversi.
The King in pursuance of his Agreement issued these two writs on behalf of the Archbishop of Canterbury, and Bishop of Lincoln, to restore them to the possessi∣on of their Temporaltes in the Cinqueports and other places.