DEinde post octavas Epiphaniae convenerunt apud Dunestapliam Stephanus Can∣tuariensis* 1.1 Archiepiscopus, cum suis Suffraganeis, ut de negotiis Ecclesiae An∣glicanae tractarent ibidem. Molestè enim supra modum ferebant, quod Legatus supra∣dictus, ut praediximus, illis inconsultis, Regiis favens voluntatibus, in Ecclesiis vacanti∣bus Praelatos minus sufficientes posuerat, intrusione magis quam electione Canonica. Tan∣dem cum hinc inde varia sorte tractassent, Archiepiscopus Cantuariensis duos Clericos, apud Burtonam super flumen Trente, ubi tunc Legatus erat, misit, qui eidem ex parte Domini Cantuariensis interposita appellatione prohibuerunt, ne contra dignitatem suam, ad quam ordinatio Ecclesiarum suae Di∣ocaesis de jure spectabat, Praelatos in Ecclesiis vacantibus instituere praesumeret. Legatus autem appellationi factae non deferens, misit assensu Regio Pand••lphum jam saepe dictum, ad Curiam Romanam, ut Archiepiscopi et Episco∣porum propositum irritaret. Quo cum pervenisset, famam Archiepiscopi Can∣tuariensis in conspectu summi Pontificis non mediocriter denigravit: Regem{que} Anglorum tantis ibidem extulit laudum praeconiis; asserens se Regem tam humilem tamque modestum eatenus non vidisse, ut in oculis Domini Papae idem Rex grati∣am admirabilem obtineret. Restitit autem Pandulpho ibidem Magister Simon de* 1.2 Langetuna, frater Archiepiscopi Cantuariensis. Sed quoniam Charta Regis auro Bullata, Domino Papae de subjectione et Tributo Regni Angliae et Hyberniae a praedicto Pandulpho nuper delata fuerat, Magister Simon in suis contradictionibus non potuit exaudiri. Asserebat praeterea Pandulphus memoratus, in praesentia Domini Papae, Archiepis∣copum et Episcopos in exactione, et ablatorum restitutione tempore Interdicti, nimis esse rigidos et avaros, quodque ipsum Regem et Regni Libertates plus aequo deprimebant. Et sic propositum Ar∣chiepiscopi & Episcoporum ad tempus accepit dilationem. A just reward for their for∣mer complyances with the Pope, against their most humble and modest King, thus highly applauded by Pandulphus, though most untruly aspersed by the Bishops and our Monkish Historians.
Upon Pandulphus his information of the extraordinary covetou••nesse and unrea∣sonablenesse of the Bishops, touching the Kings satisfaction of all their particular damages, beyond the rates of Justice or Conscience, before the Interdict released; and at the earnest sollicitation of the Kings Ambassadors and Procurators, sent to the Pope to reduce the Bishops damages to certainty; and the Kings caution both