EOdem tempore ortus est rumor sinister, & ex rumore suspicio non modica, quod Domi∣nus Paparancorem in Corde retinuit, cum tamen non subfuisset causa rationabilis: iratus est valde, et multiformiter ampullose coepit comminari Anglo∣rum Regi et Regno, ut si posset Fredericum edomare, et per conse∣quens recalcitrantium Anglorum qui de oppressionibus Romanae Curiae, et maxime de Tributo in Concilio conquesti sunt, insolentem superbiam conculcabit. Non enim, ut ei videbatur, licuit miseris Anglis, pro multiformi etiam injuria (so they reputed this Annual Pension amongst the rest, as the greatest) flagellatis lachrymari vel mutire. Conabaturque in illo diuturno ac secreto Colloquio, quod habuit apud Cluniacum cum Rege Francorum, persuadere & acuere Regem ipsum, ut insurgeret ad tantae injuriae vindictam tantam, ut ipsum Regulum Anglorum, vel* 1.1 usque ad exheredationem impugnaret, vel enormiter laesum sese om∣ni mode voluntati Romanae Curiae, vellet, nollet inclinaret. Et ad hoc juvaret eum omni conatu Ecclesia et Papalis Authoritas. Quod constanter Rex Francorum dicitur renuisse, tum quia ipsi Reges consanguinei sunt, & eorum Reginae sorores: tum quia jus non habet Rex Francorum in Regnum Angliae manifestum: tum quia Treugae inter ipsos Reges initae sunt quas maluit prolongare, ratione peregrinationis suae, quam proditiose rescindere: tum quia instabat validior inimicus & Ecclesiae Romanae nocivior, videlicet Fredericus edo∣mandus: tum quia antequam Regnum Angliae, Francis cederet, non modicus san∣guis Christianus effunderetur: tum quia Christiani in terra Sancta jam a Paganis op∣pressi & obsessi Regis Francorum adventum desideratum, quasi naufragantes aurae leni∣oris prosperitatem praestolantur.
Before all which sober, serious, Christian Considerations, this Antichristian Pope endeavoured to preferre his own private Revenge, and thousand Mark Annual Pen∣sion out of England and Ireland, thus complained against and then detained.
The very next year after, 31 H. 3. I find this Warrant issued for its payment, to the Treasurer of the New Temple, as a meer voluntary Annual Pension issuing out of his Exchequer.