REX, G. filio Petri Com. Essex, & Simoni de Pateshall, &c. Mandamus vobis* 1.1 quod procedatis in Inquisitione facienda de Ablatis et dampnis per Archiepiscopatum Cantuariensem, sicut provisum est ad termi∣num ad hoc constitutum, et distincte inbreviari faciatis ex parte nostra, et Archiepiscopus ex parte sua, quid singuli solverint Balivis no∣stris, et quid ab eis exigitur, et quantum et quare, quia quod Balivi nostri recognoverint se recepisse de hiis quae ad hoc negotium perti∣nent, id reddi faciemus. Et si de aliquo orta fuerit contentio unde fi∣eri debeat probatio, probationem inde audire volumus coram nobis in praesentia Domini Archiepiscopi ad terminum quem nos et ipse pro∣videbimus, quia Contentionem illam coram nobis terminari volu∣mus, qui solutionem facturi sumus: praeterea provideatis vobis de ar∣ticulis exactionum et receptionum. Audivimus enim quod quaedam exactiones sicut de serviciis nobis factis in exercitibus Walliae et Hyberniae, et de quibusdam aliis quae ad hoc negotium nequaquam pertinent.
After which he issued out other Writs to all the Commissioners and Inquisitors of those damages in this forme.