IN Nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, Amen. Omnibus sanctae Matris* 1.1 Ecclesiae filiis, praesentis Decreti paginam inspecturis, W. humiles Prior & conventus Ecclesiae Dunolmensis, salutem in Domino. Sicut praevio bono pastore in∣grediuntur & egrediuntur & sibi pascua inveniunt Oves dominicae, ita quidem fure vel mercenario aliunde quam per hostium intrante, eodem veri Pastoris des∣titutae sollicitudine Lupis rapacibus expositae extra loca pascuae devagantur erra∣bundae. Nos igitur attendentes quod Ecclesia nostra jampridem boni Pastoris so∣latio privata, per multos inutiles pastores, nec non & longam vacationem magnis sit honoribus & multis libertatibus turpiter mutilata, cura quoque & consilio pene penitus destituta, ut juris ordine per omnina observato, de dei vultu Ecclesiae nostrae dudum Pastore carentis procederet electio; ita tandem Ecclesiae nostrae duximus. Post trinam ammonicionem E. bonae memoriae quondam Archiepiscopi nostri, prae∣cedente etiam mandato Apostolico super electione facienda ad nos facto, nec non domini Regis assensu saepius super hoc requisito, porrectis nobis insuper a Domino Rege precibus pro quibusdam personis Ecclesiae nostrae minus inutilibus, et ad tanti honoris Dnus portandum minus sufficientibus, convocatis ad hoc fratribus nostris, in Capitulo convenimus, & ibidem consistentes, Spiritus sancti gratia vitae invocata, & matura deliberatione praehabi∣ta, virum venerabilem Richardum Decanum Ecclesiae Saresburiensis, unanimi consensu & sine Contradictione elegimus in Pastorem. Ʋirum utique integrae famae, cuide Ca∣nonicis nihil credimus obviare institutis, in temporalibus bene providum, & in spiritu∣alibus multum devotum, moribus & literatura praeclarum, quem credimus & scire & velle Ecclesiae nostrae deperdita restaurare, ac restaurata diligentius custodire, parati pro ipso quantum patitur justitia, & res exponere & personas: appellantes insuper tam pro electione quam pro electo nostro, ne inimico homine machinante aliquid in praejudici∣um hujus facti attemptetur. Ut autem factum nostrum debitae robur obtineat fir∣mitatis stabile manens & inconcussum, praesens decretum sigillorum subscriptioni∣bus roboravimus, & sigilli nostri appositione vallavimus. Ego W. Prior Subscribo † Ego Henr. Subprior Subscribo † Robertus Hostellarius Subscribo † Ego Johan∣nes Subscribo † Ego Willus Subscribo † Ego Ambrosius Elmosinarius Subscribo † Ego Radulphus Subscribo † Ego Thomas Subscribo † Ego Oswaldus Subscribo † Ego Johannes Subscribo † Ego Robertus Subscribo † Ego Rogerus Subscribo † Ego Willus Subscribo † Ego Robertus Subscribo † Ego Andreas Subscribo † Ego Michael Subscribo † Ego Galfridus Subscribo † Ego Anketinus Subscribo † Ego Hammond Subscribo † Ego Simond Subscribo † Ego Petrus Subscribo † Ego Johannes Subscribo † Ego Thomas Subscribo † Ego Henericus Subscribo † Ego Rogerus Subscribo † Ego Johannes Subscribo † Ego Heneri. Subscribo † Ego Robertus Subscribo † Ego Germanus Subscribo † Ego Robertus Subscribo † Ego Bartholomeus Subscribo † Ego Willus Subscribo † Ego Johannes Subscribo † Ego Willus Subscribo † Ego Willus Subscribo † Ego Radulphus Subscribo † Ego Gil∣bertus Subscribo † Ego Germanus Subscribo † Ego Robertus Subscribo † Ego Ham∣mond Subscribo † Ego Robertus Subscribo. This Decree and Appeal they all thus sealed and subscribed, in direct affront and opposition to the Kings Letters and re∣quests unto them.
The same year with some strugling the King procured R. de Marisco to be elected Bishop of Winchester, as these Records attest.