REX Vicecomiti Middlesex, &c. Praecipimus tibi, quod capias in manum* 1.1 nostram omnes Ecclesias & redditus quos Archiepiscopi vel Episcopi Ang∣liae, vel prior Cantuariae, qui ultra mare sunt, dederunt in Balliva tua in absentia sua, & praecipias omnibus illis qui ea de dono eorum receperunt, quod sine dilatione exeant de terra nostra. Et scire facias distincte in crastino sancti Johannis Baptistae, Anno Regni nostri Decimo Quarto, Baronibus nostris de scaccario ubi fuerint redditus illi & qui illi sint qui eos receperunt. Teste W. Brigwer apud Westmonasterium Quinto die Junii, per breve de privato sigillo. Eodem modo scribitur omnibus Vicecomitibus Angliae.
The next year, Anno Domini Millesimo Ducentisimo Decimo tertio Mense* 1.2 Januario, redierunt a Curia Romana Stephanus Cantuariensis Archiepiscopus, Willielmus Londonensis, & Elyensis Episcopi, & habito in partibus tran∣smarinis Concilio., Regi. Francorum, & Episcopis Gallicanis cum Clero pa∣riter & populo, sententiam, quae in Regem Anglorum Romae pro Contumacia lata fuerat, solenniter promulgarunt. Deinde ex∣parte Domini Papae, tam Regi Francorum, quam caeteris universis in remis∣sionem suorum peccaminum injunxerunt, ut omnes pariter ad Angli∣am hostiliter accedentes, Iohannem Regem a Regni solio de∣ponerent, et alium qui dignus efset authoritate Apostolica subro∣garent. Tunc Rex Francorum rem diu desideratam intelligens, accinxit se ad pugnam, at{que} omnes suae ditionis homines, Duces videlicet, Comites et Barones, Milites et servientes, cum equis et Armis jussit in Octavis Paschae, sub nomine Culvertagii apud Rothomagum, ita potenter convenire, ne crimine laesae Majestatis damnum exhe∣redationis incurrere viderentur, vulgariter sub nomine Felonis. Fecit praeterea omnes naves suae potestatis, & alias multas quas colligere pote∣rat frumento, vino, carne & diversis armamentis optime munire, ut in omnium copiam rerum tam numerosus excercitus abundaret. Tunc temporis quo{que} Rex vulpina calliditate ab omnibus Religiosorum domibus ad excusandum excusationes in peccatis, chartas exegit, quibus testarentur se gratis contulisse, quaecun{que} ab eis vio∣lenter extorsit. Upon those great Preparations of the French against England.