ITerum venerunt ad eum nuncii & literae, quod videlicet Rex, si bellum aggrede∣retur* 1.1 incaeptum, aut a suis magnatibus perimeretur, aut hostibus ad perdendum traderetur. Rex autem cum talia audisset, perturbatus est valde, & animo conster∣natus, atque cum intellexisset Magnates Angliae, a suo esse fidelitate absolutos, ma∣jorem literis sibi destinatis fidem adhibuit. Unde propositum utiliter commutans, jussit omnem exercitum ad propria remeare, veniensque ad Urbem Londoniarum, misit nuncios ad magnates universos, sibi de fidelitate suspectos, exigens obsides ab eis, ut probaret qui vellent & qui nollent, ejus obtemperare praeceptis. Illi vero Regiis Jusso∣ribus resistere non audentes, remiserunt Filios, Nepotes, & Cognatos suos, ad libitum Regis Et sic indignatio ejus aliquantulum conquievit. Veruntamen Eustachius de Vesci, & Robertus filius Walteri, de proditione memorata accusati & Regi nimis suspecti, reces∣serunt ab Anglia, Eustachius videlicet in Scotiam, & Robertus ad Gallias divertentes.
Besides, the Prelates and Priests suborned and set up one Peter an Hermit, a* 1.2 counterfeit Prophet, to terrifie the King, and alienate the peoples hearts from him by his false Prophecies, thus reported by Mathew Paris and others.