CAssatis itaque Electionibus memoratis Dominus Papa nolens diutius susti∣nere,* 1.1 ut gregi dominico cura deesset Pastoralis (the ground of all sub∣sequent provisions to Bishopricks) persuasit Monachis Cantuariensis, qui procura∣tores coram eo constituti fuerant pro negotio Ecclesiae Cantuariensis, ut eligerent Ma∣gistrum Stephanum de Langeton, Presbyterum Cardinalem, virum in literali scientia* 1.2 tum discretum, & moribus ornatum, asserens ipsius promotionem, tam ips•• Regi, quam universae Ecclesiae Anglicanae plurimum profuturam. Monachi vero adhaec respondentes asserebant, non licere praeter Consensum Re∣gium et sui Conventus Canonicam electionem celebrare. At Papa, quasi rapiens verbum ex Ore ipsorum dixit: sciatis vos plenariam habere in Eccle∣sia Cantuariensi potestatem, nec et super electionibus apud sedem Apostoli∣cam celebratis, * 1.3 solet assensus Principum expectari. Vnde vobis qui tot & tales estis, quod plene su••••icitis ad electionem, in virtute obedientiae, et sub paena anathematis precipimus, ut illum in Archiepiscopum eligatis, quem Nos damus vobis in Patrem et Pastorem anima∣rum vestrarum. Monachi quo{que} excommunicationis sententiam in∣currere metuentes, licet inviti et cum murmuratione assensum ta∣men praebuerunt. Solus ex omnibus Monachis Magister Helias de Brantefeld, qui pro parte Regis & Episcopi Norwicensis advenerat, noluit consentire. Caeteri au∣tem omnes cum Hymno Te Deum Laudamus, electum memoratum ad Altare de∣tulerunt. Deinde Decimo Quinto Kalendas Julii in Civitate Viterbii, a Papa prefato munus consecrationis suscepit. The Pope to salve this grand encroachment on King John and the Crown of England, endeavoured by gifts and complements to pacifie and court him out of it: To which purpose,
Sub eisdem diebus, Innocentius Papa cupiens in proposito suo Regem* 1.4 Iohannem habere favorabilem, quia cognoverat eundem Johannem cu∣pidum esse, & diligentem inquisitorem & acquisitorem Gemmarum pretiosarum, * 1.5 misit ei hanc Epistolam cum tali Xenio quod in eadem potest perpendi. Innocen∣tius Papa tertius, Johanni Regi Anglorum: &c. Inter opes terrenas, quas mortalis oculus concupiscit, & quasi clariora desiderat, aurum, obrizum & lapides pretiosas principatum credimus obtinere. Licet autem his & aliis divitiis vestra regalis abundet excellentia, in signum tamen dilectionis & gratiae, quatuor Annulos Aureos cum di∣versis lapidibus pretiosis, tuae magnitudini, destinamus. In quibus te volumus spe∣cialiter intelligere, formam, numerum, materiam, & colorem, ut mysterium potius quam donum attendas. Rotunditas enim Eternitatem significat, quae initio caret & fine. Habet ergo Regalis discretio quod in forma requirat, ut de terrenis transeat ad caelestia, de temporalibus ad aeterna procedat. Quaternarius autem qui numerus est quadratus, constantiam mentis significavit, quae nec deprimi debet in adversis, nec in prosperis elevari, quod tunc laudabiliter adimplebit, cum quatuor virtutibus principalibus fuerit ordinata, viz. Justitia, Fortitudine, Prudentia, Temperantia. In∣telligas ergo in primo, Justitiam quam exerceas in judiciis. In seenndo; Forti∣tudinem quam exhibeas in adversis. In tertio, Prudentiam quam observes in dubiis. In quarto, Temperantiam quam in prosperis non demittas. Per aurum vero sapien∣tia designatur, Quia sicut Aurum praeeminet metallis universis, sic sapientia donis