INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus V∣niversis* 1.1 suffraganeis Cantuariensis Eeclesiae salutem, & Apostolicam benedictio∣nem; Cum tempore Legis Mosaicae, quae legitur ad perfectum neminem adduxisse, carnales parentes apud Carnalem populum in ea reverentia•• fuerunt & honore, ut qui eis malediceret, morte mori de mandato Domini juberetur, multo magis sub lege Gratiae constitutos, quae preciocissimo Christi sanguine rubriata portas aperit Paradysi, ne legis transgrediendo mandata, mortis damnationem incurrant; tanto convenit diligentius praecavere, quanto noscitur amplius formidandum animae quam Corporis incurrere detrimentum. Si ergo Carnales Parentes tanta sint reve∣rentia prosequendi; quid est de spiritualibus praesumendum? nisi sicut corpus spi∣ritus sup rat dignitate, sic reverentia & honore spirituales parentes Carnalibus prae∣ferantur. Haec autem nos fracres praemississe noveritis, quia cum vestram debea∣mus desiderare salutem, veremur ne presens tribulatio, quae vobis (ut dicitur) procurantibus suscitata est, Matrem Cantuariensem Ecclesiam, quam utique velut matrem tenemini revereri, vobis periculum generet animarum, & eidem Ecclesiae tantum pariat detrimentum, ut quod dispendiosa contentio generabit, vix possit prolixi∣ori temporum spatio restaurari. Quocirca universitatem vestram monemus atten∣tius & hortamur in Domino, & per Apostolica scripta mandamus, quatenus diligentius attendentes, quid super his honori vestro expediat & saluti, non molestetis inde∣bite Cantuariensem Ecclesiam matrem vestram: cujus honores & jura fidelitatis de∣bito tenemini defensare, ne de vobis merito conqueratur & dicat; Filios enutrivi & exaltavi, ipsi vero me non solummodo non cognoscunt, sed & severissime persequun∣tur. Non autem perea quae premissimus, vos a vestra prosequenda justitia de∣hortamur, sed Pia nos facit affectio trepidare, ne terminis statutis a patribus non contenti, alii faciatis injuriam ea occasione reperta quod velitis prosequi jura ve∣stra. De caetero fratres, omnipotens Dominus illuminet mentes vestras, ut remota omni contentionis materia, debitum matri vestrae non negetis obedientiam, vel ho∣norem,* 1.2 nec contra divinum, nec naturale mandatum aliis faciatis, quod vobis fieri non vilitis. Datum Romae; apud Sanctum Petrum sexto Idus Decembris, Pontificatus no∣stri Anno Octavo.
Monachi interea Cantuarienses, cum de Suppriore suo cognovissent, quod vio∣lato Juramento quod fecerat, statim ut in Flandriam applicuisset se Electum gesse∣rat eorum detegendo secretum, commoti sunt vehementer contra eum, & conti∣nuo quosdam de Conventu Monachos miserunt ad Regem, requirentes abeo licentiam Pastorem sibi idoneum eligendi. Quibus Rex protinus, abs{que} omni conditione, benigue annuit quod petebant, et secre∣tius eis alsoquens ostendit eis Episcopum Norwicensem, * 1.3 magna sibi familiaritate conjunctum fore, ipsum{que} solum ex omnibus Angliae Prelatis secretorum suorum esse conscium. Unde sibi et regno suo magnum asierebat provenire commodum, si eum ad Archiepis∣copatum Cantuariensem transferre potuissent. Rogavit igitur Mo∣nachos, ut una cum Clericis suis, quos missurus erat ad conventum, hanc petitio∣nem suam exponerent illis, multos Conventui promittens honores si ipsum exau∣dire decrevissent. Monachi vero ad propria reversi, Conventui, per ordinem re∣tulerunt ea quae sibi a Rege fuerant impetrata. Conventus autem ut Regem quem offenderant sibi reconciliarent, convenientes in Capi∣tulo Johannem Norwicensem Episcopum unammiter elegerunt; & illico quosdam de Conventu Monachos ad Electum dirigentes (qui tunc pro agendis rebus Regis apud Eboracum erat) mandantes ei, ut Cantuariam cum festinatione veniret. Nuntii quo{que} praepositum iter expedientes Episcopum jam dictum apud Noting∣ham invenerunt, qui Regis expletis negotis ad partes Australes properabat, veniens∣que