INNOCENTIƲS Episcopus, Servus Servorum Dei, Universis Sanctae Matris Ecclesiae Praelatis, ad quos praesentes literae pervenerint, salutem, & Apostolicam Benedictionem. Graves Orientalis terrae miserias & necessitates urgentes jam po∣tius, peccatis exigentibus deflere cogimur quam referre, &c. Verum quia id quasi modicum, immo vero modicum ad tot necessitates ipsius Provinciae sufficere nulla∣tenus reputamus. Universitati vestrae per Apostolica scripta Mandamus, & ex parte Dei omnipotentis in virtute Spiritus Sancti sub interminatione divini Judicii distri∣cte praecipimus, quatenus singuli vestrum Quadragesimam partem omnium Ecclesia∣si icorum reddituum & proventuum suorum, prius tamen deductis usuris, quarum solutio vitari non possit, in Subsidium Terrae sanctae convertunt. Omnibus Clericis tam Subsi∣diis quam Praelatis qui Quadragesimam ipsam sponte ac fideliter solverint de Dei omnipotentis Misericordia & beatorum Apostolorum Petri & Pauli Authoritate con∣fisi Quartam partem injunctae sibi poenitentiae relaxamus, dummodo nulla fraus in∣terveniat, & pia devotio suffragetur. Scita autem se culpabiliter, duriter et dure in∣culpabilem, qui tantillum subsidium in tanta necessitate Creatori et Redemptori suo negaverit exhibere, a quo Corpus & animam & universa bona quae habet, accepit, & nos qui (licet indigni) vices ejus exercemus in terris, hujus culpae duritiem nullatenus dissimulare possemus. Nec aliquo modo credatis, quod per hoc in dis∣pendium vestrum legem vobis imponere intendamus, ut a vobis in posterum quadragesima, quasi debita et consuetudinaria requiratur; immo nullum ex hoc vobis prejudicium volumus generari, qui tan∣tae necessitatis Articulum nobis, et vobis supervenisse dolemus, et quod simile de cetero non contingat optamus. Volumus etiam & nihilo∣minus vobis precipiendo Mandamus, quatinus vos fratres Archiepiscopi & in Epis∣copis, in Metropolitana Ecclesia, vel si hoc ibi fieri propter hostilitatem vel aliud evi∣dens impedimentum non poterit, in duobus vel tribus locis provinciae vestrae sine dilatione convenire; & curetis inter vos juxta formam mandati Apostolici de ipsius terrae subventione tractare, et post reversionem suam qui∣libet vestrum in sua diocesi, Concilium convocet sine mora, autho∣r••tate nostra precipiens Abbatibus, & Prioribus, tam exemptis quam aliis Archidia∣conibus, & Decanis Universis omnino Clericis in ejus Diocaesi constitutis, justa ae∣stimatione proventus et redditus suos taxent et infra tres menses post factam eis denuntiationem Quadragessimam partem valoris eo∣rum sub ipsius Episcopi testimonio, et aliquot Religiosorum viro∣rum, adhibitis nihilominus ad cautelam aliquibus fidelibus Laicis et discretis, in locum idoneum, ejusdem Diocaesis non differetur consignare. Quod & nos vobis fratres Archiepiscopis, & Episcopis sub eadem districte Man∣damus. Ab hac autem generalitate monachos Cistercienses, &c. excepimus.
Here this Pope takes upon him upon pretext of necessity for relief of the holy Land only to advise and recommend to all the Prelates of the holy Church the le∣vying of the fortieth part of their Estates and Benefices, and in what manner to levy it, not absolutely to impose it to their prejudice. Whence * Matthew Paris, & Mat∣thew* 1.1 Westminster thus expresse it; Ad instantiam Innocentiae Papae, Data est qua∣dragesima pars redditum omnium Ecclesiarum ad subsidium terrae