JOhannes Dei Gratiâ, &c. Omni Clero, et Populo Angliae, &c. Universita∣tem* 1.1 vestram scimus non latere, quod Custodiae Episcopatuum, et Abbatia∣rum vacantium in Regno nostro in temporalibus, omnibus Anteces∣soribus nostris et nobis hactenus ex diuturna et approbata consue∣tudine Regni nostri consueverunt competere. Verum quia Galfridus Archidiaconus de Brichunon, qui se gerit Electum Menevensem, et ••u••us Electioni non consentimus, nec unquam consensimus, Custodiam tempora∣lium Episcopatus Menevensis in damnum et dispendium dignita∣tis nostrae Coronae presumit usurpare, quod nos nulla ratione salva dignitate nostra sustinere possumus, vel debemus; Vobis man∣damus, et firmiter precipimus, ne quis vestrum predicto G. in tem∣poralibus, quae ad jam dictam Ecclesiam spectant respondere, vel ip∣sum ad ea optinenda promovere, aut manutenere presumat, sicut no∣stram diligit fidelitatem, et Coronae dignitatem. Sciatis e∣nim quod si quisquam vestrum in contrarium pro eodem G. aliquid attemptaret, pro manifesto habebimus ipsum dignitati nostrae et Coronae inimicari, Teste meipso apud Rothomag. Decimo Septimo die Decembris.
Sub eadem forma scribitur Capitulo Menevensi.
This turbulent Arch-deacon notwithstanding all his pretended submission to the Arch-Bishop proceeding afresh in the Court of Rome (most likely by the Popes encouragement) to obtain his ends; thereupon the King issued out this severe Pro∣clamation against him as a publick enemy and disturber of the peace of his Kingdom.