EƲGENIƲS Episcopus servus servorum Dei, Venerabili Fratri Theobaldo Can∣tuariensi Archiepiscopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Venerabilis Frater noster Bernardus, Episcopus S. David, ad nostram praesentiam veniens, Eccle∣siam S. David, olim Metropolin fuisse asseruit, viva voce, & eandem dignitatem sibi a nobis restitui postulavit. Cum autem circa petitionem istam invigilans diu in Curia nostra commoratus esset, tu Frater Archiepiscope, tandem eo praesente ex adver∣so consurgens, in praesentia nostra adversus eum querelam deposuisti, quod debitam tanquam primo Metropolitano obedientiam subtraxisset, tibique inobedient, & rebellis ex∣isteret, cum a Predecessore tuo tanquam a Metropolitano primo consecratus esset & viva voce, & scripto Cantuariensi Ecclesiae professionem fecisset & in multis postea, tanquam alii suffraganei, tibi obedisset, & astitisset. Ille vero consecrationem negare non po∣tuit, sed professionem se fecisle, & obedientiam exhibuisse omnino negavit: Quod tu au∣diens, duos testes in medium produxisti testimonium perhibe••tes; quod ipse illis videnti∣bus, & audientibus post consecrationem suam, & viva voce, & scristo Cantuariensi Ec∣clesiae (f 1.1) professionem fecisset. Nos igitur auditis utriusque partis rationibus, & di∣ligentius inquisitis, & testibus tuis studiose examinatis communicato fratrum nostro∣rum Consilio, juramenta eorum recipimus, et ut ipse Episcopus tibi tanquam pri∣mo Metropolitano obedientiam & reverentiam exhibeat, iustitia dictante praecipimus. (Here the Pope and his Cardinals approve what the King had done without their privity, concerning this Welch Archbishoprick.) Unde quoniam singulis Ecclesiis & Eccle∣siasticis personis suam dignitatem & justitiam volumus conservare, Beati Lucae Festi∣vitate proximi sequentis Anni tibi & ipsi diem praefiximus, ut tunc praesentibus parti∣bus de dignitate Ecclesiae S. David, & libertate sua, rei veritatem cognoscamus, & quod justum fuerit authore Domino exinde statuamus. Datum Meldis, 3. Kal. Julii.
Epistolam autem istam praedictus Magister Gilardus, invenit in Registro Eugenii Papae. Cujus rei occasione, & ad praedicti Gilarili instantiam, jus Ecclesiae suaepubli∣ce in Curia Romana protestant is. (being the first president of this kind.) Innocentius Papa, Hubertum Cantuariensem Archiepiscopum super statu Menevensis Ecclesiae, & dignitate Metropolitica literis suis Citavit: (The first citation of this nature, who re∣fused or neglected to appear thereon:) quas etiam literas praedictus Gilandus, ad per∣petuam rei gestae memoriam, m eiusdem Papae Registro scribi procuravit. Praecepit etiam idem Papa praedicto Archiepiscopo, quatinus supradicto Gilardo Mene∣vensi electo ita consecrationem impenderet, quod sacramentum illicitum, quale extor∣quere solebant praedecessores sui ab Episcopis S. David, scilicet de non prosequendo jure Me∣tropolitico contra Cantuariensem Ecclesiam, non exigeret, sed tantum Canonicam obedien∣tiam juxta communem formam facere. Praecepit etiam idem Papa, Lincolniensi, Dunel∣mensi, & Eliensi Episcopis, quod si Archiepiscopus Cantuariae saepe dictum Gilardum, consecrare differret, ipsi Apostolica authoritate freti illum consecrare non differrent.