§. 4. Quod ad primum attinet, Descensu in aquam figuratum esse Baptismum Christianorum, res ipsa, & diserta verba [Mysteria initianda, implenda, & ordinanda baptismatis] proclamant. Apertio Coeli, & descensus columbae, Confirmationem, utroque & unctionis & impositionis Episcopalis manus ritu celebratam non obscure designant. Apertio quippe Coeli, Alabastri, seu unguentarii vasis resignationem, aut apertio∣nem referebat: Descensus, obumbratio, insessio columbae ipsissimam manus impositae imaginem praestabant.
§. 5. Nec verò ad aliam quàm Confirmatoriam Ʋnctionem respexisse Optatum, si hinc non pateat, quod post apertum Coelum, spirituale oleum in imagine columbae descendisse affirmet, (nullibi enim Ʋnctionem, & manus Impositionem, nisi in Confirmatione confaederatas reperimus) id aliunde ex ipso Optato satis in∣notescit, L. 7. Oleum nominant, illum liquorem, qui ex nomine Christi conditur, quòd chrisma, postquam conditum est, nominatur, de quo statim adjicit, confectum jam chrisma cutem conscientiae mollire, animum innovare, sedem Spiritui sancto parare, & tandem eo condiri mores, incendi lumen mentis, ad salutem & veram intelligentiam.]
§. 6. Quibus omnibus Confirmationem describi palam est, & ab ipso Spalatensi, qui Dallaeo in hac materiâ facem praetulit, disertè conceditur.
§. 7. Ultimo verò loco, quod ad vocem Dei attinet de nube dicentis, Hic est filius, hunc audite, quâ, inquit Optatus, provisum est, ut non defuisse videretur impositio manus, eam clarissimum est, verbi prae∣conium, & ordines commodissimè describi. Quid enim aliud est in eo Deum complacuisse, hunc audien∣dum ab omnibus, quàm hunc ante alios ad voluntatis divinae revelationem delectum, & missum esse? Cui ministrorum in Ecclesiâ Ordinatio disertè respondet.
§. 8. Haec cùm ita sint, quae quaeso probabilis ratio, aut rationis umbra fingi hic potest, quà aut cum baptismo chrisma, aut cum chrismate ordinationem, ex Optati suffragio, confundi nobis persuadeatur? Baptizatus est Christus, si illum audiamus, ab homine, à peccatore à Johanne quippe Baptistâ, At oleum peccatoris non unget caput ejus, nec igitur à quovis mortalium ungendus erat: A Baptistâ lotus, à Deo Patre ungendus. Et, quod amplius est, prius lotus, post unctus, Lotus cum in Johannis manibus habe∣retur, nondum verò, dum in ejus manibus esset, unctus, sed ut Matthaeus, c. 3.26. Cum baptizatus esset Jesus, statim ascendit ex aquâ, & tunc demùm, si Optato credimus, Secutus est ordo mysterii, & com∣plevit Pater, &c. apertum est coelum Deo patre ungente, planè ut peracto adultorum baptismate, Episco∣pus ad chrismandum procedit, Pater dictus, & Dei Patris imago, seu umbra, dum sic facit.
§. 9. Quid manifestius depingi potuit? Omnes certè baptismi ceremoniae à Baptistâ petendae erant; at Ʋnctio, si Optato credimus, à nullo mortalium Christo adhibebatur: Concludimus ergo, ex ejus senten∣tiâ, inter baptismi ritus, aut partes, non fuisse Ʋnctionem.
§. 10. At, inquit vir Doctissimus, Ʋtramque tam unctionem quàm manuum impositionem inter ea cen∣set Optatus, quae à Domino in baptismo suo initiata, Ordinata & impleta sunt. Initiata autem, Ordinata, & impleta tunc à Domino fuisse dicit mysteria Baptismatis, sunt ergo, ex eo, & Chrismatio & Impositio ma∣nuum baptismatis mysteria] Respondeo, quicquid Optatus de Mysteriis seu initiandis, seu ordinandis dixit, peculiariter ad aquam antecedentem pertinere (quae ut per 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 in plurali exprimitur, Heb. 6.2. sic & hic per mysteria baptismatis) non verò ad oleum quod venturum fuit, & quod Aqua antece∣dere debuit, multò minus ad impositionem manuum, quae utique (si ipsis Optati verbis credamus) non statim, sed ex longo, ut mox patebit, intervallo sequebatur.
§. 11. Certè de Ʋnctione nullus dubitandi locus est; nam post Lotionem integram Johannis Baptistae manibus peractam, secuta est Ʋnctionis imago, magnum illud Ecclesiastici ritus prototypon, apertio Coeli, & spirituale oleum in imagine columbae descendens, quae cum insederit capiti ejus, aliqualem, ut diximus, manuum in Confirmatione impositionis umbram nobis exhibuit.
§. 12. His plane Cyril. concinit, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Cum ille quidem in fluvio lotus esset, ex aquis ascendit, & Spiritus sanctus substantialiter super eum descendit, similis super sui similem requiescens. Vides baptizatum in Jordane, dein post ascensum ex fluvio, descensum Spiritus: Quibus statim respondent Baptismus & Confirmatio, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Et vobis, postquam similiter ex aquis Lavacri ascendistis, datum est chrisma, quod imaginem gerit illius, quo unctus est Christus. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉— Ʋt Christus post baptismum, & adventum Spiritus sancti, egressus in praelium devicit adversarium, sic & vos post sacrum baptisma, & Chrisma mysticum, induti armis Sancti spiritus adversus oppositam vobis po∣testatem consistitis. Utrobique ut Lavacro ejus Baptismus noster, sic & descensu spiritus Chrisma notatum.
§. 13. At & praeter hanc, non defuit, inquit Optatus, Manus impositio (exemplar ejus, non quam in Confirmatione, sed quam in Ordinatione Ministrorum observat Ecclesia) verùm haec, ut dixi, siqua verbis prolatis vis insit, è longo intervallo succedanea, cùm in Tabore vox audita sit de nube dicentis, Hic est filius meus de quo benè sensi, Hunc audite.
§. 14. Haec enim verba, non ex Mat. 3.17. sed ex Mat. 17.5. disertè laudata fuisse, ex locorum comparatione clarè patet, praesertim 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, nubis obumbrantis, & vo∣cis de nube venientis mentione c. 17.5. additis insuper in calce, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ipsum audite (sine quibus Mat. 3. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Coeli aperti & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Vox de coelo reponuntur) ideoque non ad descensus columbae, sed Transfigurationis in Tabore, ex diutino intervallo subsecutae, historiam pertinere mihi videntur. In quibus si rectè calculum posuimus, sequetur illicò nullum his ultimis periodi verbis baptismatis (imò nec Confirmationis) ritum, aut mysterium, sed manuum in Ordinatione impositionem (cujus viva effigies erat 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 adumbrans nubes) adumbratum esse. Haec omnia an Dallaeus adverterit, quia haec tria tam latè divisa, de industria confudit, & Baptismum, Confirmationem, Ordi∣nationem, singula suis reponenda classibus ad unicum baptismum in Jordane (Mat. 3. descriptum) retu∣lit, ipse viderit.
§. 15. At secundò, urget Dallaeus, hinc cerni initiatos, ut loti erant, continuò chrismatos fuisse, nam spirituale oleum, inquit Optatus, statim in imagine columbae descendit, nunc non nisi multis post lotionem an∣nis apud nostros Latinos inunguntur] Respondeo, 1. aliam esse adultorum, aliam infantium baptizato∣rum rationem; infantium baptismum non statim, sed post plures annos sequitur, aut saltem sequi debet