The works of the reverend and learned Henry Hammond, D.D. The fourth volume containing A paraphrase & annotations upon the Psalms : as also upon the (ten first chapters of the) Proverbs : together with XXXI sermons : also an Appendix to Vol. II.
Hammond, Henry, 1605-1660.
Page  877

CAP. III.

Examinatio eorum quae Dallaeus adduxit ut Impositionem Manuum meram Baptismi ceremonian esse per∣suaderet.

SECT. I.

Principalis Quaestio proponitur. Quod de ea Scripturae, ex interpretatione Chrysostomi & Cypriani. Ʋn∣ctionis mentio in Scriptura. Nihil concludendum ex eo, quod Baptismo adjungebatur eodem tempore.

§. 1. HIS extra omnem dubitationis aleam sic positis, ad reliqua progrediamur, & cum Dallaeo, si placet, pensiculatius trutinemus, an (quod ille gnaviter contendit) impositio manuum, quâ neophyti, seu cum, seu sine Chrismatis additione, benedicebantur, mera baptismi Ceremonia, ab initiationis lavacro nullatenus distincta, inter Universos ab ipsius Ecclesiae primordiis Christianos, semper habita fuerit.

§. 2. A Scripturis ordiamur, quae non solum Act. 8. post acceptum à Philippo Baptismum, Apostolos Petrum & Johannem ad Samaritanos in hoc delegatos referunt, ut recens baptizati, faecuudiores Spiritus Sancti Latices, Uberiora 〈 in non-Latin alphabet 〉, hac manuum apostolicarum impositione imbiberent, (quod idem & à Paulo factum legimus Act. 19. qui baptizatos in nomine Jesu v. 5. statim manibus im∣positis perficiendos curavit) sed & à baptismis (i. e. unico Christianae Ecclesiae Baptismo) Impositionem hanc manuum disertè distingui testantur, ut videre est, Heb. 6.2.

§. 3. In hanc sententiam interpretanda esse haec sacri codicis commata, inter alios Chrysostomus te∣stabitur. Is enim Commentariis ad Act. 8. baptismum Samaritanis à Philippo Diacono indultum, sic ab impositione manuum (non qua *Ministri ordinabantur, sed qua Spiritus Dona conferebantur) divisit, ut illam Diacono communem, hanc 〈 in non-Latin alphabet 〉, Apostolis peculiarem potestatem fuisse pro∣nuntiet. 〈 in non-Latin alphabet 〉 (inquit) 〈 in non-Latin alphabet 〉. Philippus baptizans spiritum baptizatis non dabat, potestatem enim non habuit, Hoc enim Donum solorum Apostolorum erat.]

§. 4. Vides Impositionem manuum spiritum imputatum, qui in baptismo non dabatur, vides bap∣tismi jus Diacono datum, imponendi manus 〈 in non-Latin alphabet 〉 solis Apostolis (quibus Episcopi succedebant) re∣servatum, nec igitur hanc illius Ceremoniam meram esse, quae non solum ministris, sed & effectibus tam latè se jungebatur.

§. 5. In prioribus id clarius proposuerat, 〈 in non-Latin alphabet 〉. Spiritum remissionis acceperant, (in baptismo sc.) spiritum signorum nondum acceperant; ille ve∣rò impositioni manuum debendus erat.

§. 6. Ad hanc itidem Spiritus largitionem non tantùm Act. 19.5. sed & Heb. 6.2. accommodanda censuit idem Author [〈 in non-Latin alphabet 〉, inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉, impositionis manuum, Sic enim spiritum accipiebant] (quam interpretationem ab eo mutuatus est Theophylactus, 〈 in non-Latin alphabet 〉. Impositionis manuum, per quas Spiritum San∣ctum accipiebant, ut & prophetarent, & miracula facerent) ideoque à baptismis, i. e. Unico Christiano∣rum lavacro * (〈 in non-Latin alphabet 〉, non quod plures baptismi essent, sed ab uno baptismo) distinxit.

§. 7. Ab hoc Apostolorum Archetypo, sequentium temporum praxim non deviasse,* testantur fusè Pa∣tres: Consulatur prae aliis Cyprianus, Ep. ad Jubaianum, ubi ex ipsius ad unum adversariorum ejus argumentum responsione, (eadem posteà ab *Augustino approbata) luce clarius redditur, hunc in Ecclesia ritum ad hoc Apostolorum exemplar, si quid illi viderint, amussitatum praesumi. Locum inte∣grum opportunius posthac reponendum curabimus. Nec igitur in Florentinae Synodi Decretis illud culpari potest, quod statuerit, istius manus impositionis loco, per quam Apostoli Spiritum Sanctum dabant, in Ecclesia Confirmationem adhiberi.

§. 8. At & Ʋnctionis mentiones non raro in Scripturis reperiuntur, praecipuè 2 Cor. 1.22. & 1 Jo. 2.27. Eae certè, non dubitarim, figuratae, quibus non visibile Ʋnguentum, sed invisibilia Spiritus dona significantur, sic tamen, ut allusionibus istis permoti Antiqui Patres, in invocando super neo∣phytos Spiritu S. cujus dona Ʋnctionem ab Apostolis vocitari intellexerant, Ʋnguentum ipsum, quod ad varios Usus Apostolos usurpasse videbant, adhibendum putarent, & Episcopalium manuum imposi∣tioni adjungendum: Hinc illud Cyrilli*〈 in non-Latin alphabet 〉. plurima Scripturae loca ad Chrisma suum accom∣modantis, illud praesertim Johannis, quo Ʋnctionem nos omnia docere scripsit, 〈 in non-Latin alphabet 〉, Hoc incorruptum servate, de omnibus enim docebit, 〈 in non-Latin alphabet 〉, sic ut paulo aute ex Johanne audivistis, cum multa de chrismate hoc philosopharetur. Hinc illae etiam in sacris literis Ritus ipsius appellationes, Con∣firmatio, Consignatio, Chrismatio, Arrah, singulae enim ex 2 Cor. 1.22. adeò dilucidè desumptae viden∣tur, scil. [qui Confirmat nos Deus, & unxit nos, & signavit, & dedit pignus spiritus in cordibus nostris] ut de hoc ipso Confirmationis Ritu Antiquorum non pauci interpretati sint.

Page  878

SECT. II.

Laodicenus Canon 48. Quàm arguta Dallaei conclusio & distinctio. Voces 〈 in non-Latin alphabet 〉] & 〈 in non-Latin alphabet 〉 ab argutiis ejus vindicatae. Quae eodem tempore sunt aut tractantur, non ideo sunt eadem. Loca Theodoreti & Gregorii Nazianzeni examinantur.

§. 1. NOn est animus ea singula minutiùs sectari, quae Spalatensis, Blondelli, & suo penu instructis∣simus Dallaeus, ex antiquorum monumentis conquirenda, & consarcinanda putavit, ut rem planè secus, inter Graecos praesertim, se habere persuaderet. Istis omnibus & singulis illud unum reponi sufficit, ea quidem latè distingui posse, quae eodem non nunquam die, aut horâ administrari perspiciuntur, nec enim quicquam ad veri speciem minus accedere, quàm si quae eodem tempore fiunt, ea statim eadem fuisse, unumque alteri aut appendi ut umbra, aut adjici ut Ceremonia mera, censeatur.

§. 2. De Laodiceno Canone 48. [〈 in non-Latin alphabet 〉, Il∣luminatos post baptisma unguento Coelesti liniendos esse] mira planè sunt, quae post Blondellum commen∣tatus est vir Doctissimus. Hìc, inquit, baptismi ceremoniam fuisse Chrismationem Synodus apertissimè do∣cet, quod 〈 in non-Latin alphabet 〉 qui illuminantur, hoc est, baptizantur, sive initiantur Christianismo, eos decernit 〈 in non-Latin alphabet 〉, ungi sacro chrismate; His enim verbis significat 〈 in non-Latin alphabet 〉 ungi, partem fuisse 〈 in non-Latin alphabet 〉 illumina∣tionis, sive initiationis, ita ut initiatio, quo rite perficeretur, Chrismate veluti consignanda ac consummanda esset. Haec, inquit, omnino vis verborum istorum est. Si aliud voluissent Patres, hand dubio dixissent 〈 in non-Latin alphabet 〉, eos qui baptizati sunt, chrismandos esse, non autem, in praesenti 〈 in non-Latin alphabet 〉, illos qui illuminantur.

§. 3. Porrò ne quis novam hanc interpretationem rejiceret, propter vim praepositionis 〈 in non-Latin alphabet 〉, quae sensum planè diversum suadere videtur, (neque enim in ipso baptismo ungi videtur, qui 〈 in non-Latin alphabet 〉) id metuens Dallaeus, sibi satis sollicite cavit, excogitatâ distinctione hâc satis certè argutâ, Sciendum, inquit, est baptismi vocabulum duobus modis sumi, vel pro toto initiationis ritu, vel pro solo mer∣sionis aut tinctionis actu; secundò hoc sensu, non priori, inquit, baptismatis nomen hic Ʋsurpabant Laodi∣ceni▪ dum aiunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉, eos qui illuminantur, ungi post baptisma, i. e. post tinctionem seu mersionem, non autem post initiationem. Nam si hoc intelligerent, 〈 in non-Latin alphabet 〉 essent, qui un∣guntur, non 〈 in non-Latin alphabet 〉, quod aiunt Patres.]

§. 4. Videtis ad quas incitas redactae, quo demum pharmaco sanitati restituendae, aut sublevandae, quibus argutiis & 〈 in non-Latin alphabet 〉 statuminandae sunt Universae viri optimi Fortunae. Certè si Laodiceni Pa∣tres aut baptizatos intellexerint, cùm 〈 in non-Latin alphabet 〉 edixerint, aut initiatos crediderint, de quorum post baptismum Ʋnctione Legem exertè tulerint, De Dallaei causâ integrâ conclamatum est. Quàm verò hebes, & supinus Canonis hujus Scholiastes Zonaras, qui pro 〈 in non-Latin alphabet 〉] 〈 in non-Latin alphabet 〉 simpliciter reposuit, nec curiosiùs investigandum censuit, an post peractam integram initiationem, an tantummodo post tinctionem ungendos praeceperint Patres? Quàm parum hanc argutandi artem cal∣luit Cyprianus, qui *ungi necesse esse eum dixit (non qui illuminatur aut initiatur, sed) qui baptizatus est, in praeterito, & *super eos qui in Ecclesia baptizati erant, & legitimum & Ecclesiasticum baptismum (is certè est plusquam simplex tinctio, integra nimirum initiatio & 〈 in non-Latin alphabet 〉) consecuti furant, oratione pro iis habitâ, & manu impositâ, Invocatum & insusum Spiritum Sanctum affirmat.

§. 5. Nobis certè tam fortuitis rationum ponderibus disciplinam, & Sanctiones Ecclesiasticas mo∣tari, & circumgyrari, nondum persuasum est, aut ex his & talibus aruspicinis, vel auguriis Theolo∣gicam veritatem statuminari.

§. 6. Cessit interim satis feliciter, quòd ab ipsis Laodicenis Patribus edocti simus, quid de voce 〈 in non-Latin alphabet 〉] censendum sit. Audiatur Canon 46. 〈 in non-Latin alphabet 〉. Oportet eos qui illuminantur, fidem discere, & quintâ hebdomadis feriá Episcopo renuntiare vel Presbyteris] Sic ut Can. 47. 〈 in non-Latin alphabet 〉, qui in morbo baptismum accipiunt, & dein convalescunt, fidem ediscere debent, & scire quod divini muneris participes facti sunt] quod iis omnino incumbit non in ipso baptismo, sed post baptismum, cum à morbo incolumes facti sint. Nullus igitur dubitandi hic locus est, quin quod Ca∣none immediatè sequente de iisdem 〈 in non-Latin alphabet 〉 additur, eodem plane sensu intelligendum sit, eos nempe 〈 in non-Latin alphabet 〉, post baptismum ungi debere, non autem illud post tinctionem, aut mer∣sionem solam, sed disertè post 〈 in non-Latin alphabet 〉, post initiationis participationem, post integrum scili∣cet baptismum, in quo 〈 in non-Latin alphabet 〉, Can. 46. divini muneris participes facti sunt.

§. 7. Quid verò, si, qui illuminantur, illi eodem tempore post baptismum ungi juberentur, praeser∣tim cum aut adultis, & catechumenis, aut in mortis periculo positis Lavacrum posceretur? In tali enim rerum cardine omnia benignè ab Ecclesiâ fidelium votis, & ardentibus desideriis indulgeri, quae ipsis quovismodo subsidio futura crederet, nulla invidia erat.

§ 8. Non tamen confundi statim, aut eadem planè esse, aut alteram alterius Ceremoniam meram, aut partem, ut contendit Dallaeus, accidentalem, riualem, aut adjectitiam, quae eodem aut die aut ho∣rulâ, cum occasio postulet, aut permittat, administrari jubentur, hoc uno (si alia non suppetant) ar∣gumento conclusum putamus.

§. 9. Nemini certè inauditum est, aliquandiu Coenam Domini recens baptizatis, ipso Baptismi die & horâ, communicatam fuisse, nec tamen, spero, inter Baptismi Ceremonias numerabitur Eucharistia. Eandem certè nos, ut ab antiqua Ecclesia didicimus, Sponsalium solennitati, cum in Ecclesia celebran∣tur, adjungi districtè mandamus, Nec tamen quenquam adhuc inter petulantissimos Liturgiae nostrae sugillatores, adeo morosum aut tetricum experti sumus, qui Ecclesiastico ritui (nec enim Matrimo∣nium inter Sacramenta novi foederis numeramus) venerandum Eucharistiae Sacramentum nos subjecisse suspicetur, aut qui queratur eam à nobis tanquam nudam Ceremoniam, Matrimonio ancillari jussam esse.

§. 10. Nec certè firmius ex eo argumentum nectitur, quòd in tractandis, vel describendis Ecclesiae ritibus, Baptismo statim subjungatur chrismatio; aequè enim manifestum, chrismationi coenam, imo non∣nunquam (omissa & intacta chrismatione) baptismo coenam succedere, ac Baptismo chrismationem.

Page  879§. 11. Quod de Laodiceno jam Canone diximus, de geminis etiam Theodoreti locis dicendum est, quae post *SpalatensemDallaeus ad firmandam hypothesin suam trahi posse confidit. Primum ex Comm. ad Cantica c. 1.2. 〈 in non-Latin alphabet 〉a〈 in non-Latin alphabet 〉. Memor esto mystagogiae sacrae, in quâ qui initiantur, post Tyranni abnegationem, & veri Regis professionem, Spiritualis unguenti chrisma, tanquam regale aliquod sigillum recipiunt, in unguento, tanquam in imagine invisibilem Spiritus Sanctissimi gratiam percipientes. Secundum de Novatianis dictum, 〈 in non-Latin alphabet 〉, iis qui ab ipsis baptizantur sacro sanctum chrisma non offerunt.]

§. 12. Hic certè utrobique iis qui baptizantur, aut initiantur, chrisma offerendum, & suscipiendum supponitur. At quis inde concluserit, meram baptismi Ceremoniam aut partem esse, aut inter bapti∣zandum, ut Dallaeus contendit, adhibitam, aut aliud quicquam à Theodoreto innui, quàm quòd praeter baptismum à Christo institutum, suus etiam chrismati locus sit, Ecclesiastico ritui, ad invocandam Spi∣ritus Sancti Gratiam parato, qua ad votum baptismi, aut officium viri Christiani fideliter praestandum, prae omnibus indigemus Christiani.

§. 13. Certè nihil in Evangelio, & Patrum scriptis celebrius & notius est, quàm fidelibus, i. e. Chri∣stianis militibus, qui fidem suam Christo obstrinxerunt in baptismo, adeoque illis qui jamjam baptizati sunt, Spiritum Sanctum, aut invisibilem Spiritus Gratiam à Christo promissam esse, eam verò chrismate visibili adumbrari, nec igitur incommodè hoc externum signum, in invocandis per Episcopalis manus impositionem & benedictionem, Spiritu sancti donis, constantiâ praesertim, & perseverantiâ, ut si∣gillunt aliquod regale usurpari. Hoc verò non baptismi ad remissionem peccatorum, sed Confirmationis ad impetranda Spiritus dona, & professionem in Baptismo factam obsignandam solenniter adhibitae proprium esse quis diffitebitur?

§. 14. At sperat *Dallaeus aliquid sibi exinde lucri exoriturum esse, quod Theodoretus dixerit, Ty∣ranni abnegationem & Regis confessionem chrismate velut obsignatam esse, & hinc statim concludit, &c.

Ergo & ipsa eodem quo Regis confessio pertinuit nimirum ad Baptismum.] Fateor lubens ipsam abnega∣tionem eodem pertinere ac confessionem, utriusque enim in baptismo locum fuisse; videatur Author Constitutionum L. 7. c. 42. cujus titulus 〈 in non-Latin alphabet 〉, Renuntiatio ad diabolum, & ascriptio ad Christum; At qua tandem machinâ hinc extorserit chrisma ad Baptismum per∣tinuisse? Illud certè probandum erat, At Conclusio Dallaeana de ipsa] i. e. Abnegatione procedit, non de ipso, i. e. chrismate.

§. 15. Nec verò si [ipsum] legerimus, Dallaeus quicquam proficiet. Nihil enim manifestius est, quàm quod ea omnia quae in baptismo spondentur, in coena Domini, imò in poenitentiâ, obsignentur; quae tamen Baptismi ceremoniae, aut partes proculdubio non sunt: Cur non igitur in Confirmatione, idem praestetur, quam ideo 〈 in non-Latin alphabet 〉, professionis confirmationem aut obsignationem dictam scimus quod in illa ea omnia quae in Baptismo per sponsores suscepimus, Chirographo planè nostro, aut idio∣grapho obsignentur, & muniantur? Haec verò post baptismum, non inter baptizandum commodissimè fieri, quae, quaesumus, invidia est?

§. 16. Nec certè multò feliciùs processit, quod de loco *Greg. Nazianzeni Dallaeus molitus est. Verba Gregorii primo proponenda, dein rationes Dallaei recolendae sunt.

§. 17. De Baptismo non differendo multa Gregorius, ex periculorum quibus vita humana cingitur multitudine, 〈 in non-Latin alphabet 〉, inquit, 〈 in non-Latin alphabet 〉, &c. Si verò sigillo te praemunieris, & pul∣cherrimo, & firmissimo auxilio tibi in futurum caveris, & animum & corpus chrismate & spiritu signans, ut Israel olim nocturno, & primogenitos custodiente sanguine, & chrismate, quid tibi accidet?

§. 18. Hic certè ut alibi non rarò, 〈 in non-Latin alphabet 〉sigillum, simpliciter positum, de Baptismo intelligendum est, quidni verò Chrisma spiritui sociatum, quo & corpus & anima signantur, & firmantur, de Confirma∣tione explicanda erunt? Illi certè commodissimè conveniunt, quae de sanguine, quo Israelitarum postes liniebantur, de pimogenitorum custodiâ, de consignatione, de praesidio firmissimo, adjecit Nazianzenus, quorum singula optimè conspirant, ut de Confirmatorio Chrismate (Baptismali sigillo, ex more, statim accedente) dictum statuamus.

§. 19. At è contra Dallaeus baptismum agnoscens, Confirmationem negat, & ut figmentum rejicit, his tribus argumentis fretus, 1. Authoritate Billianorum Marginum, in quibus ad hunc locum annotatum est, Ʋnctio baptismatis, & quod Gregorius dixerat [praemuniri signaculo, Billius optimè vertit Baptismo] Verum 1. Billiani margines, qui facilè & falli & incautos fallere possunt, nos neutiquam constringunt, qui Dallaeo sine Billii suffragio aequè credimus, ac Billio ex suo cerebro sic monenti. Imò ex hinc discimus, quo lenocinio adductus Dallaeus, haec omnia ad baptismum trahenda putaverit, eodem certè, quo Bellarminus, sigillum Domini apud Eusebium, Christoforsoni insertione allectus, ad Confirmationem de∣flexit, quod, ut *Dallaeus rectè monuit, ad Baptismum attinebat. Nec enim Billiano margini contra Confirmationem magis fidendum est, quàm Christoforsonianae Paraphrasi pro Confirmatione contra Bap∣tismum.

§. 20. 2. Quod de baptismo per signaculum intelligendo notavit, nos lubentes concedimus, nec enim 〈 in non-Latin alphabet 〉 de Confirmatione, sed de baptismo, interpretamur, ut consignationem, firmissimum praesidium, Chrisma, & Spiritum, non de Baptismo, sed Consirmatione.

§. 21. At 2. addit Dallaeus, idem clamare Orationis titulum [Oratio in sanctum Baptisma] ipsumque Gregorium, qui initio statim monet de baptismo se beneficio hinc ad nos manente, breviter disserturum, unde concludit Ʋnctionem, quam hic memorat, Baptismi esse, auxilium beneficii partem, quod ex baptismo manat, nec aliter rem habere posse, nisi Gregorium mentitum esse dixeris, & quae dixit, alia ab iis esse contenderis, quae se dicturum professus erat.] At manifestum est, titulum, ut denominationem quamcunque, à po∣tiori rectè sumi, nec tamen vetare, quo minùs de Baptismo dissertationem instituens, verba quaedam de Coenae aut Poenitentiâ, quidni etiam de Confirmatione faceret? certè Dallaeus ipse librum suum de Con∣firmatione inscripsit, statimque initio de Confirmatorio Latinorum chrismate se dicturum praemonuit, nec tamen pauca de Baptismo adjecit; nec enim ullis scribendi legibus cautum putamus, ut qui 〈 in non-Latin alphabet 〉 suum bellè prosequitullum unquam 〈 in non-Latin alphabet 〉, nullam parenthesin admisceat.

Page  880§. 2.2. Verùm 3, inquit Dallus, Gregorius ipse hoc musteum Sacramentum liquidò explodit, dùm baptis∣mum, praeter alia nomina, disertè scribit vocatum fuisse 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉, chrisma & signaculum, rationem nominis addens, qui sacer & regius est, hujusmodi enim ea erant quae ungebantur] At (omisso signaculo, quod de baptismo lubentes interpretamur) respondemus, 1. Chrisma illud quod inter Baptismi titulos alibi reposuerat *Gregorius, non de Ʋnctione propriâ, sed metaphoricâ, ex Scripturae idiomate intelli∣gendum esse, qualitèr Christiani omnes Reges & Sacerdotes dici solent, non propriè, sed figuratè; hic verò, cum chrismati spiritus subnectatur, illoque consignari corpus, ut spiritu anima, ad modum Is∣raelis, cujus postes sanguine liniebantur, Chrisma propriissimè sumi necessum est.

§. 23.2. Nil prohibet eundem titulum diversis ritibus adaptari. Sic enim alia non pauca, quae baptismo Gregorius aequè tribuit, non incommodè Eucharistiae, &c. applicari agnosces. Inter appella∣tiones Baptismatis apud Gregorium reperies, 〈 in non-Latin alphabet 〉, donum, Gra∣tiam, incorruptionis indumentum, & omne quod honoratum aut excellens est, Quae quidem ut baptismo, sic & aliis Ecclesiae ritibus ubique tribuuntur. Nec certè ratio nominis reddita quicquam probat, cùm, ut dictum est, de spirituali regno & sacerdotio intelligatur chrisma illud, quod inter Baptismi titulos recen∣sebatur; hic verò ad praesidium parari jubeatur, ad modum sanguinis, qui primogenitos Israelitarum tue∣batur, & sic Confirmationem disertè respiciat.

§. 24. Videt Doctissimus vir, quàm instabilibus fulcris nitatur hypothesis novitia, quàm non cogen∣tibus argumentis confidat se nobis persuasurum, meram baptismatis Ceremoniam chrisma antiquorum fuisse. Certè nihil tale Laodicenus Canon, nihil Theodoretus, aut Gregorius testantur, quibus praecipuè sese stabiliisse videtur Dallaeus: Nec enim aut si baptismo Confirmatio statim accesserit, aut si in ipso ungerentur Baptismo, quâvis ratione sequetur, aut nullum esse Confirmatorium chrisma, aut nullum sine chrismate Episcopalium manuum impositionem, & benedictionem, quâ unicâ contenti, Confirma∣tionis Ritum celebrari legitimè posse non dubitamus.

SECT. III.

Pseudoclementis doctrina ut Dallaeo neutiquam faveat. Oleum, quo aqua sanctificabatur, à Chrismate differt.

§. 1. AT nec in iis quae adduxit vir Doctissimus, vestigia satis conspicua nobis desunt, ex quibus disjungi planè ea ipsa dignoscamus, quae ille studiosissimè in unum compingenda curavit. De Pseudoclemente idem, quod certè ante eum Spalatensis de Repub. Eccles. l. 5. c. 5. pronuntiat, Ne∣minem ipso clarius docere Chrismationem aevo ejus ex Ceremonialibus baptismi ritibus unum fuisse.* At con∣sulenti locum res adeò clara non est; De sacro oleo, certè agnoscimus ejus usum in baptismo fuisse, imò illud planè lotioni praecurrise, ut aqua hoc ritu sanctificaretur, Spiritu Domini sic descendente super aquas.

§. 2. Illud ex Libro 7. c. 43. clarius est, quàm ut de eo dubitari possit, ubi de oleo mysico, quate∣nus illud à chrismate mystico, cujus descriptio sequitur, c. 45. distinguitur, dictum reperis, 〈 in non-Latin alphabet 〉, ad praeparationem baptismi benedicitur, & iterum 〈 in non-Latin alphabet 〉, praeparationem Confessionis baptismi, 〈 in non-Latin alphabet 〉— ut unctus dignus initiatione efficiatur. Post hanc olei mystici unctionem, 〈 in non-Latin alphabet 〉, Postea venit ad aquam, &c. Hoc itaque oleum mysticum non dubitamus ad baptismum pertinuisse, imò benedictioni aut gratiarum actioni, 〈 in non-Latin alphabet 〉, de*aquâ mysticâ, praecurrisse, post quam demum sequitur n∣guenti Chrisma, eique subjungitur c. 45. 〈 in non-Latin alphabet 〉, de mystico chrismate gratiarum actio.

§. 3. Sic & hoc l. 3. c. 16. jubetur primò Episcopus 〈 in non-Latin alphabet 〉, caput eorum qui baptizantur oleo sancto inungere. Dein 〈 in non-Latin alphabet 〉, invocato Patre, Filio, & Spi∣ritu sancto, aquâ baptizare. Virum Diacono, mulierem Diaconissâ suscipiente, ut decenter, & reverenter fiat sigillum inviolabile, i. e. ut baptismus honestè, & à quibus decet, administretur. Quibus peractis, 〈 in non-Latin alphabet 〉, post hoc, inquit 〈 in non-Latin alphabet 〉, Episcopus baptizatos unguento liniat.

§. 4. E disertâ 〈 in non-Latin alphabet 〉, & 〈 in non-Latin alphabet 〉viri & mulieris mentione, patet de adultis baptizatis Scriptorem loqui; nec mirum igitur, si statim, sine quovis intervallo, adjungatur Chrismatio, & de eo intelligantur quae l. 7. c. 44. legimus, 〈 in non-Latin alphabet 〉, cùm baptizaverit, ungat unguento—&c. Nec tamen hoc in loco tale aliquid ex ipsius verbis facilè extorseris, qui hoc solùm dixit, 〈 in non-Latin alphabet 〉, &c. Post hoc ad Chrismationem procedit Episcopus, an eadem hora, vel die, vel absente Episcopo, Presbyter, non definit.

§. 5. Nondum igitur adeò dilucide ex Pseudoclemente hypothesin suam stabilivit vir doctissimus, Imò si sequens Caput inspiciatur, palam est, baptisma peculiariter 〈 in non-Latin alphabet 〉, in*mortem Jesu datum esse, Aquam nempe 〈 in non-Latin alphabet 〉pro sepulchro, cleum pro Spiritu S. (quo nempe Aqua, ut diximus sanctificabatur) 〈 in non-Latin alphabet 〉, sigillum pro cruce. Bellè haec quidem cohaerent; At non sic 〈 in non-Latin alphabet 〉, Ʋnguentum quo Chrismatur, illud enim 〈 in non-Latin alphabet 〉) unde Confirmationis nomen ac∣ceptum) Professionis (baptizati scil.) Confirmatio. Haec itaque quomodo baptismi pars erit, qui ad mor∣tem Christi dabatur?

SECT. IV.

Testimonium Cyrilli Hierosol. à Dallaeo allatum quàm nihil pro ipso concludat; Baptismi notio quàm varia Dallaeo ut hypothesi inserviat, Cyrillus à seipso illustratus.

§. 1. IDem de Cyrillo Hierosolymitano dici potest (quem tamen uno baptismi vocabulo utrumque com∣plecti Dallaeus non ambigit.) Certè Catechesi mystagogicâ primâ recens baptizatos alloquitur Cy∣rillus: secundum inscribit 〈 in non-Latin alphabet 〉de baptismo, totamque insumit, ut in mortem Christi baptizatos Page  881 monstraret: Tertia 〈 in non-Latin alphabet 〉de chrismate inscripta, Ʋnctionem, quam à Deo habemus describit, sic ut & quarta subsequitur, 〈 in non-Latin alphabet 〉, de corpore & sanguine Christi; Quae tota ad Eucharistiam pertinet. Quinta insuper anacephalaeosin instituens sic incipit, 〈 in non-Latin alphabet 〉, de baptis∣mo, de chrismate, de sumptione corporis & sanguinis Christi, satis in superioribus audistis; singula quidem distinctissimè, & in suas classes disposita, nec magis chrismatio cum baptismo, quàm Eucharistia cum utroque confundenda est.

§. 2. Aliud autem suadere conatur Dallaeus, hoc potissimùm argumento fretus, quòd Catechesin de Chrismate sic ordiatur Cyillus, 〈 in non-Latin alphabet 〉, In Christum baptizati, &c. Quicquid, inquit, isti hactenus susceperant (suscepisse autem tunc Chrisma 〈 in non-Latin alphabet 〉 recens baptizatos, ad qos Concio habita est, agnoscimus) uno vocabulo amplectitur, dum eos dicit baptizatos esse.]

§. 3. At doctissimum virum, dum hypothesi suae sollicitiùs inserviit, fugisse veritas videtur. Nec enim qui baptizatos dixit, qui lavacri mentionem fecit, confirmatos negavit, aut negâsse visus est, Imo contra∣rium planè expressit, ut enim primis verbis eos baptizatos ait, sic & proximis statim adjicit 〈 in non-Latin alphabet 〉un∣ctos esse, & adhuc signantiùs, tunc eos 〈 in non-Latin alphabet 〉factos esse, cùm Spiritus sancti〈 in non-Latin alphabet 〉, seu figuram (〈 in non-Latin alphabet 〉 sc.) susciperent, utrumque enim susceperant, 〈 in non-Latin alphabet 〉 hi, ad quos mystagogicae catacheses destinatae sunt. Alia interim (quantum mihi perspicere licet) baptizatio, alia chrismatio, nec enim (quod praediximus) si eodem die, eadem hora adhibebantur, statim eadem fuisse rectè conclusurus est, nec igitur baptis∣mi pars, aut ceremonia mera, chrismatio, quam acceperant.

§. 4. Sanè * cum Synodi Laodicenae Canonem modo recitatum laudasset Dallaeus [〈 in non-Latin alphabet 〉, eos qui illuminantur, chrismate ungi oportet.]— ne, quae post bap∣tismum adhibebatur chrismatio alia à baptismo videretur, baptismum non pro integro 〈 in non-Latin alphabet 〉, illumina∣tione, aut initiatione, suis omnibus ex usu Ecclesiae ritibus constante, sed pro solo mersionis, aut tin∣ctionis actu strictè sumi voluit; hic vero post * paginam unam aut alteram, urgente scil. & durius pre∣mente ipsum importunâ hypothesi, vocem 〈 in non-Latin alphabet 〉 (quae sine dubio priori baptismi voce latiùs non patet) plusquam hoc amplissimo sensu intelligendum statuit, ut non tantùm integrum 〈 in non-Latin alphabet 〉initia∣tionem, sed & chrismationem (quam baptismo statim accessisse novimus, sed pauci, ante Dallaeum, merum baptismi ritum aestimarunt) totam absorbeat. Hoc quàm sine omni rationis specie attentaverit, non alio monstratore indigemus, praeter ipsum Cyrillum, qui ut distinctos innueret, ut dixi, seorsim re∣posuit, & utrúmque expresse nominavit (nec igitur hoc pharmaco quovis modo indiguit) utrumque separatim definivit, Baptismum per 〈 in non-Latin alphabet 〉, per similitudinem mortis, sepulchri, & resurrectionis Christi, quâ baptizati illi conformes fiunt in istis om∣nibus: Chrisma verò, quod ut Christus 〈 in non-Latin alphabet 〉, intelligibili exultationis oleo ungeba∣tur, hoc est, Spiritu sancto, exultationis oleo nuncupato, quòd sit spiritualis exultationis causa; sic & illi 〈 in non-Latin alphabet 〉, Ʋnguento ungebantur; ut qui Christi consortes, & participes facti sint.

§. 5. Quid quòd & 〈 in non-Latin alphabet 〉, Ʋnguentum hoc non jam simplex, aut post con∣secrationem, commune aestimari patitur, sed Christi charisma, & Spiritus ejus praesentiam, ipsiusque quasi di∣vinitatis effectricem appellat, simulque varios, & illustres ejus usus enumerat, ut dum corpus 〈 in non-Latin alphabet 〉, visibili unguento liniatur, sacro & vivifico Spiritu sanctificetur, dum in fronte ungantur, à se pudorem abstergant, quem primus homo transgressor perpetuò circumferebat, &c. dum aures ungantur, ad audienda di∣vina mysteria idonei fiant, dum nares imbuantur, illud Apostoli occlament Christi gratus odor est Deo in his qui salvantur.

§. 6. Ipsum, quaeso, authorem aequus Lector consulat, & ad dispescendos hos ritus, satis ex se, satis ex institutione, satis ex effectibus distinctos, omnia apertissimè designata dignoscet.

§. 7. Sic &, cum aliud ageret, 〈 in non-Latin alphabet 〉 memorat, & Solomonis dicto Eccles. 9.7. 〈 in non-Latin alphabet 〉] adumbratum affirmat (ut panem Eucharisticum verbis istis immediatè praecedentibus, 〈 in non-Latin alphabet 〉) qualiter & * cum de ipso chrismate sermo in∣stitueretur, ab Isaia vate praedictum monuit, c. 25. 〈 in non-Latin alphabet 〉. Erit in extremis diebus conspicuus mons Domini, vinum bibent, & (inter alia) unguento ungentur. De quo, in∣quit, unguento tanquam mystico dixit, Trade haec omnia Gentibus, voluntas enim Domini super omnes Gentes. Omnia certè ad hunc in Ecclesia statuminandum ritum satis magnificè composita; Quo minus Baptismi Ceremoniam meram, aut fortuitam quasi appendicem somniemus.