The works of the reverend and learned Henry Hammond, D.D. The fourth volume containing A paraphrase & annotations upon the Psalms : as also upon the (ten first chapters of the) Proverbs : together with XXXI sermons : also an Appendix to Vol. II.
Hammond, Henry, 1605-1660.
Page  [unnumbered]Page  715

EPISTOLA AD Virum Integerrimum.

§. 1. QUaeris à me, vir Integerrime, quid rei sit, aut quid in excusationem no∣stram apud exteros obtendi possit, quâ ratione, aut quibus demum pa∣trociniis propugnanda Gentis existimatio (seu potius coeli hominum∣que invidia amolienda) sit, quòd, cùm duo inter Reformatos magna nomina, Claudius Salmasius, & David Blondellus, Episcoporum ordinem tam strenuè & prolixè invaserint, universa apud nos literatorum natio (quae satis no∣vit, non solùm fortunas & famam suas, verùm & ipsum corporis Christi〈 in non-Latin alphabet 〉 cum dignitate istius ordinis conjuncta esse) tam profundo interim silentio rem omnem per∣miserit, ex torpore seu veterno suo, quo jamdiu sepulta gens apud proximos eviluit, nullâ hostium provocatione aut minis, nullâ calamorum, quasi arundinum, apparatu, nullo pugnantium celeusmate, nullis triumphantium vel Io canentium 〈 in non-Latin alphabet 〉 exci∣tanda.

§. 2. Nec certè dissimulaverim, illud nobis expectandum fuisse, ut, qui res nostras per decennium utrique regimini tam saeculari, quàm Ecclesiastico adeò improsperè suc∣cedentes, (Benignissimo Patre, ob impietates & Sacrilegia nostra, sic jubente) vel qui Genium Populi, & praecipuè literatorum apud Anglos ingenium è longinquo, & non suis, sed aliorum oculis perlustraverint, hanc nobis dicam impingerent.

§. 3. Verùm, cùm recognoverint viri boni, rerùmque, & existimationum nostrarum 〈 in non-Latin alphabet 〉 indagatores, quàm non calamis hîc, sed sclopetis, non pacatis animorum, sed ferocibus brachiorum impulsibus, res universa gesta fuerit, quàm nobis jamdiu nihil profuerint, imò quàm (miserandâ sorte) obfuerint firmissimarum rationum momenta, quibus contra populares & contribules nostros (districtis ensibus omnes controversiarum nodos discindere paratos, nec syllogismis, sed tormentis, bellicisque omne genus machi∣nis, acropoles nostras impetentes) Episcoporum Jura, non indiligenter, sed tamen frustra, tuebamur: Cùm rursus meminerint (quemadmodum insula haec, naturâ contra exte∣ros munita, eorum jamdiu formidinem abjecit, à quibus toto Pelago divisa fuerit, sic &) Ecclesiam Anglicanam, quamvis cum Ʋniversâ Primitivâ Ecclesiâ & cum aliis omni∣bus, quibus ista non displicuit, concordiam intimam sedulò colat, 〈 in non-Latin alphabet 〉 tamen jure gaudentem, & (sub Monarchâ primùm, Fidei Defensore, Christíque in Regno ipsius Vi∣cario, dein, salvis Regni juribus, sub Primate suo) 〈 in non-Latin alphabet 〉, suis privilegiis munitam, suis columnis innixam, nullique externo tribunali 〈 in non-Latin alphabet 〉, causam suam coram trans∣marinis actoribus neutiquam dicendam censuisse, nec quidem anxiè aut sollicitè cura∣visse, quam de ipsâ (utcunque asperam) sententiam dissentientium unus aut alter, in∣jussus pronunciaverit: Cùm denique in mentem revocaverint, quantò magis in evol∣vendis, quàm scribendis libris Doctores, & Professores nostri operas & diligentiam suam exercuerint, quàm obnixè laboraverint omnigenâ lectione dogmata firmare, antiqua statuminare, illúdque Nicenorum Patrum 〈 in non-Latin alphabet 〉, [〈 in non-Latin alphabet 〉] Reformationis Aglicanae fundum, pectoribus intimis imbibendum proponere, adeóque omnes, curae ipsorum commissos, ex Scripturis & Patribus ad omnigenam puritatem, simúlque 〈 in non-Latin alphabet 〉 instituere, nec tam inimicitias cum aliis, quàm cum suis, & universâ (quatenus per Dei verbum licuerit) Ecclesia Christi pacem custodire; cum haec, inquam, omnia solerti & pacatâ mente recoluerint, desinent tandem mirari, aut portenti loco habere, quòd quibus nec animus, nec arma, nec calami, nec argumenta ad propulsandum om∣nem adversariorum insultum defuerint, iis tamen quandoque uti non placuerit, aut cum exteris, & curae nostrae neutiquam commissis, supervacaneam & inutilem miscere dispu∣tationem, cùm asperioribus telis, & ex Vulcani, non Minervae officinâ petitis, domi res tota ageretur.

Page  716§. 4. Nobis interim ex adverso, nec enim diffitemur, cumulatiorem admirationis si∣mul, ac querelarum materiam D. Blondellus suppeditavit, qui cùm Reformatae in Galliâ Ecclesiae defensionem à contribulibus suis ipsi satis honorificè impositam in se receperit, simúlque à doctis hujus saeculi viris magnae diligentiae, plurimae lectionis famam repor∣taverit, adeo tamen nullâ aut Ecclesiae nostrae curâ, aut miseriarum sensu tangebatur, ut è contra Oppressos acriùs pungendos, afflictos conterendos existimaret, ideóque *Bri∣tannias nostras, provinciam satis squallidam, & non suam, ipsius tamen judicio subjici∣endas, calculo opprimendas censeret, & de Ecclesiâ nostrâ (cui ante annos non multos, cùm rebus pacatis & prosperis uteretur, eum non adeò infensum fuisse certis indiciis no∣bis innotuit) aegrâ jam, & vacillante, & animam quasi ipsam, inter intestinas turbas, & clades, agente, ilico triumphos agere moliretur.

§. 5. Quod tamen idem de Cl. Salmasio nolim à nobis dictum putetur, qui virum exi∣miae eruditionis non modò utroque isto crimine 〈 in non-Latin alphabet 〉, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 palàm libe∣ramus (ut qui in prioribus scriptis suis nullibi, quod scimus, in agrum nostrum falcem suam immiserit, aut in Ecclesiam Anglicanam calamum strinxerit) sed etiam Episcopis nostris (quos & necessarios & retinendos disertè * pronunciavit) multò aequiorem, & 〈 in non-Latin alphabet 〉Ecclesiasticae propagnatoribus meritò infensiorem, ex ipsius post Caroli Regis〈 in non-Latin alphabet 〉* edito scripto, agnoscimus, & gratulamur.

§. 6. Caeterùm, ut ad D. Blondellum revertamur, virum itidem inter primos Colle∣garum suorum eruditum, at in hoc, quo nos ferire & opprimere voluit, argumento, non à nobis longiùs, & ab Apostolicâ Catholicâ Christi Ecclesiâ, quàm à Doctissimis fra∣tribus suis, sat scio, à Magno Isaaco Casaubono, & optimo sene Petro Molinaeo abeun∣tem, licebit pauculis interpellare, & notissimi facti sensum, quo tangimur, etiam pa∣làm exponere.

§. 7. Certè si hoc sit arctiorem cum Christo nostro suavissimo, & lenissimo 〈 in non-Latin alphabet 〉 unionem profiteri, si hoc defaecatiorem puritatem factis exprimere, si, cùm Christus ip∣se à suis iniquissimè habitus, noluerit, suorum nimio contemptu provocatus, 〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉, Christianus interea, & inter Evangelicos〈 in non-Latin alphabet 〉, universum Ordinem, à popularibus nostris tam inclementer habitum, ipsius etiam calamo transfossum cupiat; si qui ex utroque rivo, Helicone & Jordane, copiosiùs ebiberit, religionis intaminatae, & bonarum literarum duplici culturâ emollitus, istam erga fratres contritos, & pessun∣datos (nimiam, & inutilem) asperitatem exercendam existimet; si, quod de Idumaeis querebatur Deus,*Laetatos esse super filios Judae in die perditionis eorum, intrasse portam populi Dei in die ruinae eorum, & in exitibus stetisse, ut interficerent eos qui evaserant ex eâ; si, quod iram Dei magnam in opulentas gentes accendisse dicitur, Zach. 1.15. [quòd scilicet cùm Deus iratus fuerit parùm, ipsi adjuverint in malum] id etiam de Puritatis Evangelicae Professore, in die vastitatis & angustiae nostrae dici possit; Tunc certè lon∣gum valete, Charitatis & 〈 in non-Latin alphabet 〉Evangelicae blandissima, sed vana nomina, valete turtures, agníque, nec ab ovili pastoris nostri, aut de candidis sanctissimi Spiritus tur∣ribus auspicatiora, aut mitiora dehinc expectanda sint, quàm ab immansuetis quibusvis deserti incolis, ab incultissimo montium comitatu sperari possent.

§. 8. At nec nobis, nec Matri nostrae dilectissimae, Ecclesiae adhuc (Deo procurante) Anglicanae, luctuosae quidem, sed & formosae, & ab ipso paedore & foeditate magis spe∣ctabili (nobisque multo chariùs aestimatae, ex quo in cruce posita, imagini Christi nostri conformis facta est) querelis aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 opus est: imò potiùs gaudendi & exultandi copiam nobis factam esse putamus, quòd decennio jam integro, constantiam & offici∣um nostrum fortunarum omnium jacturâ, custodiis diutinis, exiliorum non uno gene∣re, ipsóque demum sanguine consignatam, Deo, Angelis hominibus〈 in non-Latin alphabet 〉 (solo agonothetâ nostro nobis assistente, aut opem ferente) fortiter, & pro athle∣tarum more comprobavimus.

§. 9. Dabit, uti speramus, Benignissimus Pater, (quem etiamnum assiduis precibus 〈 in non-Latin alphabet 〉) dabit reliquis Ʋniversae Ecclesiae suae partibus, post tot procellarum vicissitudi∣nes, 〈 in non-Latin alphabet 〉, pacémque felicissimam, dabit Orbi Christiano Halcyonios, & placidos dies; nobis verò perpessiones nostrae, stigmata, & cicatrices, (〈 in non-Latin alphabet 〉, inquit 〈 in non-Latin alphabet 〉 Mar∣tyr, 〈 in non-Latin alphabet 〉, imò 〈 in non-Latin alphabet 〉, ait Polycarpus) nulla blandientis sae∣culi mercede, nullo profundae & illibatae tranquillitatis pretio à nobis redimendae (utpo∣te quarum ope, 〈 in non-Latin alphabet 〉) inter donativa Imperatoris nostri, inter 〈 in non-Latin alphabet 〉 & privilegia numerandae sunt.

§. 10. Hinc nos posteritas aestimet, quòd de nemine querimur, de omnibus 〈 in non-Latin alphabet 〉, Patrem quippe nostrum benigniorem nuspiam aut praesentiorem experti, quàm, cùm sic nobis in Leonis speluncâ, in ardenti furno se adjunxerit, ipsisque fratrum nostrorum im∣properiis, & calumniis (inexpectato quidem gratitudinis & 〈 in non-Latin alphabet 〉 genere) non ut pestiferâ tamen, sed salubri, suavíque & leniter spirante aurâ, tristissimumque illud vae, Lu. 6.26. (solennem Pseudoprophetarum mercedem) à nobis procul arcente, recreaverit Page  717 & refocillaverit, sic demum 〈 in non-Latin alphabet 〉, 2 Cor. 12.9. Quibus omnibus Patris optimi dignitationibus & privilegiis freti, nihil reliquum habemus, nisi ut tot 〈 in non-Latin alphabet 〉 nostris vicem rependamus, beneficiis acceptis non indignam, 〈 in non-Latin alphabet 〉, & pro illis, qui tanto cum periculo suo sic nobis prodesse volue∣rint, indies ad misericordiarum Patrem preces fundentes, ne, quod nobis faustè, & ad salutem nostram commodissimè, id illis infaustè; ne quod nobis tolerantibus feliciter, illud malorum nostrorum autoribus funestè cedat. 〈 in non-Latin alphabet 〉.

§. 11. His ergo (non in vacuum & leviter sparsis, sed) ad coelum solenniter effusis suspiriis, iisdem etiam finibus continenda esset haec Epistolaris dissertatio, si non alia quae∣dam essent, eáque Christianae, seu pacis, seu veritatis amatoribus neutiquam contem∣nenda, quae alias à nobis curas, novámque & prolixiorem operam postularent. Cujus ratio paucis explicanda erit.

§. 12. Prodierunt nuper Theologicae theses, Praeside D. Lodovico Capello, de Episcopo∣rum & Presbyterorum discrimine propositae; quibus post alia quaedam sic praeluditur [De Episcoporum supra Presbyteros praerogativâ hactenus inter ipsos Protestantes ab Anglicanis Episcopis disputatum fuit, sed & ea lis & controversia definita jam videtur à viris longe doctssimis D no. Salmasio & Blondello, &c. Thes. 5.] Scilicet Episcopalem Ordinem sic à Claud. Salmasio & D. Blondello devictum, & expugnatum esse, ut ab omnibus planè desertus & derelictus nec fautorem invenerit, nec defensorem; Assurgere tandem om∣nes, porrigere herbam, nihílque in universo orbe Hieratico repertum, quod duobus his 〈 in non-Latin alphabet 〉 opponi possit, venerabundos agnoscere.

§. 13. Hac in re ne 〈 in non-Latin alphabet 〉 nostra bono viro fraudi sit, quaedam braeviter á principio repetenda sunt, quae nobis Anglis in hac, de ordine Ecclesiastico, controversiâ, per annos aliquot obtigerunt.

§. 14. Quibusdam jamdiu concivibus nostris novandi animum, regiménque (ut Po∣liticum taceam) saltem Ecclesiasticum solicitandi, movendi, & ab ipsis radicibus convel∣lendi lubidinem insedisse, illud demum universo Orbi terrarum (re ipsa loquente) ma∣gis innotuit, quàm ut testimoniis, aut probationibus indigeat: id primò ciendis odiis personalibus contra Episcopos, simúlque universam, quantum fieri potuit, Episcoporum prosapiam & familiam, Praelaticos, ut in diverbio erat, omnes, Dein, susurris in verba mutatis, tandemque scriptis famosis ipsum Ordinem ut Antichristianum, & bestiae Apo∣calypticae partem non minimam impetentibus, tentabatur.

§. 15. Nec importunum jam, aut minùs necessarium videbatur consilium Reverendis∣simi Patris, Josephi Halli, (notissimi pridem, & qui Dordracenae synodo interfuerat, Theo∣logi, Exoniensis primò, jam Norwicensis Ecclesiae Pastoris) qui Divinam Episcoporum in Ecclesiâ Christi institutionem, tantâ jam tum maledicentium invidiâ deturpatam, & op∣pressam, vindicandam sibi assumpsit. Huic luculento Patris optimi scripto, non dee∣rant quinque Presbyteri, qui junctis viribus responsum unum instruebant, serrámque, si bene memini, semel reciprocabant, quàm idoneè, aut quàm prosperè, penes aequos Lectores judicium esto.

§. 16. Alii interim nec pauci, nec contemnendi Theologi ad tutandam Episcoporum〈 in non-Latin alphabet 〉 operas & Symbolas suas contulerunt, singuli singulis & justis voluminibus rem integram exorsi, quibus, ut fas erat, Reverendissimus Archiepiscopus Armachanus, Hi∣berniae Primas (suis de Origine Episcoporum, & Metropolitarum, & de Asiâ Proconsulari eruditissimis Diatribis) facem praetulit.

§. 17. His omnibus nihil unquam à Presbyteranae paritatis defensoribus aut reponi opponi potuisse, nolo sic Praesidi Capello〈 in non-Latin alphabet 〉, ut pronunciem. Certè (post pri∣mam illam seu Smectymnuanam, quae dicebatur, velitationem) nihil adhuc repositum est; octo integris voluminibus 〈 in non-Latin alphabet 〉, ut dici solet; nec post annos jam plures dividen∣dis Ecclesiae patrimoniis insumptos expectandum est, ut qui gladiis, non stylo, decreto∣riis, tam ampla spolia ab Episcopis reportaverint, causam jam suam pacatis rationum momentis discutiendam permissuri sint.

§. 18. His addi potest, libellum istum, quo solennis liga, foedúsque contra Hierachi∣am Ecclesiasticam concepta continebatur, à Doctis viris, quindenis, si rectè memini, vi∣cibus, totidem voluminibus refutatum esse, tandémque ab Ʋniversâ Academiâ Oxoniensi membratim discerptum, multisque non ex trivio petitis argumentis transfossum) & se∣xennio integro Samaritanum unicum, qui tam crebra vulnera religaret, viníque aut olei guttam unicam infunderet, non invenisse.

§. 19. Taedet enumerare concertationes singulares, seu in Tractatu Ʋxbrigiensi inter solos Theologos institutas, seu in Novoportensi custodiâ inter unicum Carolum Regem, & omnes omne genus Antagonistas, ubi Pientissimus Princeps, tanquam Angelus Dei, causam Ecclesiae & Episcoporum, ad stuporem omnium propugnavit, idque cùm stricta novacula supra esset, &, ut verbo dicam,

〈 in non-Latin alphabet 〉
〈 in non-Latin alphabet 〉.

Page  718§. 20. Quàm verò sit hoc unum non speciosè aut magnificè, sed si res ipsa specte∣tur, frigide & infra rei dignitatem, à me dictum, mallem ex scriptis Sanctissimi Ath∣ltae, c. 14. De Foedere, & 17. De regimine Ecclesiastico, simúlque ab integra cum Al. Hendersono per literas habita disputatione (congressu satis inaequali, Constantissimi qui∣dem Ecclesiae〈 in non-Latin alphabet 〉, veréque, qui dicebatur, Fidei defensoris, at illius in profectione seu potiùs sugâ Novocastrensi, solis Foederatis cincti, omnique, non librorum tantum∣modo, sed & famulorum comitatu interclusi, cum presbytero nominatissimo, univer∣so contribulium suorum agmine stipato) mallem, inquam, ex his vivis speciminibus, &, post certamen & 〈 in non-Latin alphabet 〉celeberimi〈 in non-Latin alphabet 〉, adhuc spirantibus & loquentibus, quàm ex hoc qualicunque testimonio meo conjecturam fieri.

§. 21. Plura non adjiciam, ex istis pauculis Doctissimo Praesidi me persuasurum confi∣sus, Hierarchiam Ecclesiasticam assertoribus nondum suis planè destitutam esse, sed (si Britannias nostras respexerit) adhuc vivere & valere, calamitosam, sed erectam, & nunquam de devictis & explosis Aërianis gloriosiùs, quàm de jam prosperis & victoribus, triumphantem: expertam quippe, & re ipsâ enunciante edoctam, omne illud inimi∣corum argumentis defuisse, quod Foederibus, armis{que} supplendum censebatur, ipsúm∣que (quod Rhetor monuit) 〈 in non-Latin alphabet 〉, illúdque quodam∣modo Ordini sacro sancto obtigisse, quod olim de Regno coelorum edixit Christus, non Scribarum, aut literatorum ratiociniis, sed 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 impetu rapiendum esse. Sic nempe Callimachi fatum causae nostrae obtigisse, transfodi, & emori posse, cadere non posse, & inter ipsas Florentissimae Matris ruinas adhuc invictam stare, hostibúsque (〈 in non-Latin alphabet 〉) nondum minari desinere, etiam cùm occumbat.

§. 22. Cùm interim Cl. Salmasii, & D. Blondelli aquilas victrices (utut de 〈 in non-Latin alphabet 〉 nostris actum sit) sibi sic prolixè gratuletur Doctissimus Praeses, libet pauculis disserta∣tionibus experiri, ecquid magnificum aut eximium hac in re ab illis praestitum fuerit, aut quod causae nostrae jugulum petiisse rectè dicatur.

§. 23. Primò igitur sententia ista, quam contra Praelaticos propugnandam suscepe∣runt duo magna nomina, ex praefatione Blondelli p. 5, 6, 7, 8. & testimoniorum Hie∣ronymi explicatione, p. 3. proponenda est.

1. Episcopos, non ex Apostolorum institutione, sed ex consuetudine tantùm Ecclesiae Pres∣byteris majores fuisse: Pares quidem & collegas in eâdem Ecclesiâ ab Apostolis creatos fuisse, sic tamen, ut inter pares 〈 in non-Latin alphabet 〉 ex quodam primogeniturae in Christo jure, primâ Cathedrâ (à qua Ecclesiarum census consignari & successiones deduci coeperunt) & delegato praesidendi munere fungeretur, ordine jam tum, non merito Episcopum creante.

2. Istam Ecclesiae consuetudinem non statim ex quo inter Corinthos auditum fuit [ego sum Pauli &c.] sed post Apostolorum omnium excessum, post Clementis Romani ad Corin∣thios, & Polycarpi ad Philippenses scriptam epistolam, paulatim circa annum Christi 140. invaluisse.

§. 24. Hujus sententiae confirmationem ex Hieronymi praecipuè testimoniis peti vo∣luit D. Blondellus, ita tamen, ut & quatuor Scripturae commata, 1 Tim. 3.2, 7. Act. 20.17, 28. Phil. 1.1. Heb. 13.17. simúlque Clementis Romani ad Corinthios, & Poly∣carpi ad Philippenses, dicta quaedam, suffragium & calculum suum dedisse, tandémque omnium ferè antiquorum scriptorum, (sed praecipuè Pseudo-Ambrosii) prolixa caterva hanc antiquam de Episcopatus & Presbyterii identitate sententiam agnovisse & expressisse putarentur.

§. 25. Duo praeterea sunt, quibus hanc sententiam suam ab utraque parte claudi; unum, quo ei viam sterni, alterum, quo eam à tergo muniri cupiebat vir Doctissimus.

§. 26. Quod in antecessum praemitti voluit, illud est, *Importatam sub ipsis Apostolo∣rum oculis Christi gregi à turbonibus schismatum pestem fuisse, 1 Cor. 11.18. effossa Judai∣zantium zelo, Act. 15.1. quae sepulta fuerant, synagogae elementa, oppugnatam ab Anti∣christis Dei super omnia regnantis Monarchiam, negatam ab Ebione 〈 in non-Latin alphabet 〉, abjuratam à Nicolaitis sanctitatem, nec defuisse 〈 in non-Latin alphabet 〉 Diotrephen. Et hanc pri∣mam (sive dogmatum, sive Disciplinae corruptelam spectemus) mali labem latiùs deinceps serpsisse nemini mirum videri oportere.

§. 27. Quod à posteriori ad tutandam sententiam suam necessariò addendum duxit, illud est, *Inquietam ardelionum libidinem sibi temperare non potuisse, quò minus piis frau∣dibus, ceu idoneo Episcopalis apicis tibicine, abuteretur, ementitísque primorum martyrum nominibus, quicquid in mentem venerit, vulgaret: ídque de Epistolis ab Eusebio, Hiero∣nymo, Athanasio laudatis pronuntiandum esse, quibus, inquit, antiquior (sed qui post Cle∣mentis Alexandrini dormitionem emersisse videtur) 〈 in non-Latin alphabet 〉, Ignatii Martyris nomen ap∣pinxit, &c.

§. 28. Quid verò hîc à nobis expectandum sit, eâdem brevitate delineatum lectori jam proponendum est.

Page  719§. 29. Primò igitur de 〈 in non-Latin alphabet 〉, quid censendum sit, an primis tem∣poribus (quod D. Blondellus fidenter ex Pseudo-Ambrosio contendit) ordo non meritum Episcopum fecerit, & 〈 in non-Latin alphabet 〉 continuò primatus obtigerit, sic ut, recedente uno, sequens ei succederet, nos breviter tantùm (& 〈 in non-Latin alphabet 〉, * cùm ex Clemente Romano testimo∣nia producenda essent) disquirendum putavimus; nec enim hac in re, utcunque ab omni veritatis specie satis abeunte, nos D. Blondello〈 in non-Latin alphabet 〉 intendimus. Si enim, cui praesidentia ista, seu ex primogeniturae, seu ex meriti jure competebat, singularis etiam authoritas, & potentia super Presbyteros, ex Apostolorum ordinatione, aut constitutione, contigisse agnoscatur, nobis sic demum Episcopus singularis ab Apostolis institutus vide∣bitur, nec quicquam causae nostrae oberit si, qui primus Christo nomen dederit, Apo∣stolis, aut Spiritu Dei sic volentibus, reliquis postnatis praeponeretur. Hunc verò 〈 in non-Latin alphabet 〉, aut Praesidentem, Presbyteris, ubi Presbyteri erant, nullatenus praefuisse, illud est, quod illi asserere non verentur, nos, sine quibusvis ambagibus fidenter pernega∣mus, & in eo unico omnem inter nos & Presbyteranos litem positam esse contendimus.

§. 30. Secundò, 〈 in non-Latin alphabet 〉, aut inanes de vocibus concertationes ante omnia fugiendas esse putamus, nec igitur ab homonymiâ, aut synonymiâ vocum 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉, rerum longè dissitarum identitatem concludendam esse, sed (ut in ambiguis fieri solet) distin∣guendas voces esse, sic ut primò omnibus notum fiat, quid in sacro inprimis codice, dein inter alios antiquissimos Scriptores, Clementem, Ignatium, Polycarpum, ut & Pa∣piam, aliósque, per 〈 in non-Latin alphabet 〉 aut 〈 in non-Latin alphabet 〉 intelligatur; & 2do, ex eo dijudicetur, an in singularibus cujusque Ecclesiae, & Provinciae Praefectis, qui in alios omnes 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉, jurisdictionis, & ordinationis potestatem exercebant, (quocunque demum seu 〈 in non-Latin alphabet 〉, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉, seu Sacerdotis, seu Praefecti titulo insignirentur) an in Collegis, & Comparibus, quibus nemo praeficiebatur, in com∣muni Ecclesiam gubernantibus, Apostoli post Christum Ecclesias in omnibus profectioni∣bus ipsorum fundandas curaverint. Nec igitur in eo controversiam poni, Quibus de∣mum (vel an iisdem omni aevo) nominibus cogniti fuerint Ecclesiarum Rectores, sed an ad unum in singulari Ecclesia, an ad plures potestas ista devenerit.

§. 31. Nos ad unum singularem Praefectum, quem ex famosiore Ecclesiae usu, Episcopum vulgò dicimus, potestatem istam in singulari coetu, ex Christi & Apostolorum institutione, nunquam non pertinuisse affirmamus, ideóque nec Presbyteris (comparibus, & 〈 in non-Latin alphabet 〉) nec Presbyterorum consessui eam competere: Et hanc Thesim nostram ab omnibus contra∣militantium argumentis vindicandam & propugnandam statuimus, eo ordine, qui no∣bis commodissimus visus est.

§. 32. Primò scilicet de schismatum, & haereseoon peste, ipsis Apostolis spectantibus, in Ecclesiam importatâ, aliisque à D. Blondello in antecessum memoratis, dissertationem in∣tegram instituimus, ut palam fiat, quàm ad nos non pertineat invidia ista.

§. 33. Secundò Ignatii sanctissimi Martyris Epistolas, illi tam sedulò & prolixè abju∣dicatas, dignitati suae restituendas primùm, & tunc demum cum Hieronymo, Blondel∣lianae sententiae fundo, comparandas curavimus, simúlque quid de Hieronymi sententia censendum sit, indicavimus.

§. 34. Tertiò omnia Sacri Codicis loca, primò, quae in *Evangeliis, dein, quae in *Actis & Epistolis ad hanc materiam pertinere videntur, praesertim, quae ad causae ip∣sius defensionem à D. Blondello adducta sunt, (iis, quoties opus fuit, 〈 in non-Latin alphabet 〉Ecclesiae〈 in non-Latin alphabet 〉 explicatis, simúlque singulis primaevae Ecclesiae monumentis, quae quâvis rati∣one opponi posse putantur, ex hoc lucis fonte illustratis) tandemque *Polycarpi obiter, at ex instituto *Clementis Romani testimonia, utpote quae ante annum Christi 140. (so∣lennem illam, secundum D. Blondelli computum, Episcopatus nascentis aeram) scripta fue∣rint, ad calculos nostros revocavimus.

§. 35. Illis denique & alia nonnulla, quae ex Hermâ, ex Pio-Papa, circa ann. D. 148. ex Ecclesiastici regiminis formâ, quo tempore Romam advenit Marcion, tandémque ex J∣stini Apologiâ Anno Christo 150. conscriptâ, ut & ex Papia, & Irenaeo D. Blondellus pro∣ducenda censuit, hos etiam, licèt ex abundanti, vel * obiter, vel ex * instituto visenda, & adjicienda putavimus.

§. 36. Quibus peractis, non putavi me operae pretium facturum, aut si innumeris Patrum & Conciliorum testimoniis, quae post annum Christi 140. (quo Episcopatum caput suum in Ecclesia extulisse fatetur D. Blondellus) conscripta sunt, causaeque nostrae ubique suffragium ferunt, lectorem fatigarem; aut si paucula eorum tmemata à corpore, cui satis commodè adhaerent, divulsa, & ad usus suos à *D. Blondello accommodata, ad examen nostrum revocarem. Quae inter illa praecipua sunt (ut & in *Synodorum decre∣tis, &c.) aut, quae cuivis fraudem facere posse videbantur, obiter in tertiâ dissertatione perlustravi, ut & quae ex ipso Hieronymo, in secundâ; Ab his pauculis indiciis satis su∣pérque expertus, quo animo antiquorum scripta discerpserit, quâ fide recitaverit vir Doctissimus, quantámque demum caliginem eorum oculis offundendam curaverit, qui Page  720 ex testimoniis singularibus, ab eo prolatis, & observationum ipsius ope ad propositum suum accommodatis, integram & intemeratam Primitivae Ecclesiae sententiam concludi posse existimant.

§. 37. Si, quae ex Clemente Alex. Tertulliano, Origine, Cypriano, Eusebio, Basilio, Nazian∣zeno, Chrysostomo, Augustino, aliisque demum sequioris aevi scriptoribus, ab eo laudata sunt, cuivis mortalium persuaserint, aut non placuisse Patribus istis singularem Episco∣patum Presbyteratu majorem, aut ante An. Ch. 136. aut 140. Ecclesiae incognitum fuisse (quod unum nisi effecerint, nihil faciunt) ego hoc unum ab eo exoratum cupio, ut oculis suis locum in ipso authore, è quo D. Blondellus testimonium singulare decerpserit, integrum perlustret, aut cum aliis ejusdem scriptoris apertissimis dictis componat, sibi∣que demum, non mihi credat, quid sit 〈 in non-Latin alphabet 〉, aut ad partes fovendas testimo∣niorum non censum, sed delectum facere. In re tantâ illud semel monendum fuit; Quod an minus rectè à me, an intemperantiùs, aut asperiùs factum sit, aequis ego lectoribus judicandum lubentissimus permitto. Vale vir integerrime, & Christianae pacis amator unicus, me etiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 amare perge.