Page 351
Letters.
HEN. GOODEERE.
ETiam vulgari linguâ scriptae testantur literae nos ami∣corum meminisse, sed alienâ, nos de illis meditari. In illis enim affulgent nobis de amicis cogitatiunculae, sed ut matu∣tinae stellae transeunt, & evanescunt: In his autē haeremus, & immoramur, & amicos uti solem ipsum permanentem nobis∣cum degentemque contemplamur; Habes cur Latinè. Ipsius etiam scribendi audi rationem. Peto consilium, in quo simul amicitiam profiteor meam, tuâmque agnosco: Etenim non li∣benter nosmetipsos exuimus, aut in ingenij prudentiaeve do∣tibus aliorum nos fatemur indigos. Nec certè quicquam quisquam (sit modò ingenuus) ei denegabit à quo consilium petiit. Quod enim divina sapientia extremum charitatis terminum posuerat, animam ponere, idem regularum Eccle∣siae tractatores (quod ipsimet Canonici crassam aequitatem vocant) de fama & honore cedendo asserunt & usurpant. Certè, non tam beneficiis obnoxii quam consiliis reddimur. Sed ad rem. Philosophentur otiosiores, aut quibus otia sua ne∣gotia appellare lubet: Nobis enim nos dudum perspicui sumus & fenestrati. Elucescit mihi nova, nec inopportuna, nec inu∣tilis (paulò quàm optaram fortassis magis inhonora) occasio extera visendi regna, liberos{que} perquam amantissimae con∣jugis charissima pignora, caetera{que} hujus aurae oblectamenta, aliquot ad annos relinquendi. De hoc ut tecum agerem te