❧Epistola Gulielmi Sherwodi aduersus Domi∣num Latymerum expostulatoria.
NIhil molestè feres sat scio, vir egregiè, ab homine Christiano christiané admoneri, quae res vna (est Deus testis) nos hoc tempore animauit liberius tecum per literas (quando corā fandi copia negatur) confabulari supernonnullis, quae parum christi∣ané in concione illa tua (sit modo concio & non verius multo Satyra quaedam insana dicenda) Magnesfeldiae effudisse mihi vi∣debare. Ac primum quidem prouerbio illo de fure & pastore (quanquam prouerbij vocem parabolae vice mihi vsurpasse vi∣detur Euangelista) carpsit, vt recte & vere aiebas, Christus Scri∣barum & pharisaeorum (vtpote deus,* 1.1 eo{que} 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉) vesa∣niam obduratam{que} incredulitatem, sed clam, sed tecté, sed in ge∣nere. Non aiebat, scribae & pharisaei ad vnum fures sunt & latro∣nes. Sed quid? Amen dico vobis qui non intrat per ostium in sta∣bulum ouium, sed ascendit aliunde, ille fur est & latro. Tu contra homo patentium intuitor non mentium rimator. Episcopi om∣nes, papae omnes, Rectores ecclesiarum omnes (te vno paucis{que} alijs, quos nescio tuae fa••inae hominibus, id enim sensisse videris, exceptis) vicarij omnes fures sunt, & latrones, quibus furibus, quibus latronibus suffocandis ne Angliae totius quidem canapū sufficere predicabas, aut verius dementabas, hyperbole forsan, vt semper vsus, sed temeraria, sed audaci supra modum, sed truci, sed impia. Non est mi frater, non est sic temeré, si diuo credimus Pau∣lo, ante tempus iudicandum, quod veniat Dominus qui & illu∣minabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordi∣um, Christus quo{que} ipse, iudex viuorum & mortuorum, à deo pa∣tre constitutus temerariam eiusmodi proximi condemnationem apud Matthaeum, Christiano homini mihi sustulisse videtur, quum inquit: Nolite condemnare, ne condemnemini, nec tanti flagitij subticens poenam. Quo enim (inquit) iudicio iudicatis eo iudi∣cabitur de vobis, & qua mensura metimini, ea metientur vobis & alij. Volo hominum vitia taxari, volo sua scelera populo prae∣dicari, annunciari, reuelari, & si fieri possit, ob oculos poni, no de∣bacchari in homines, eosque absentes, non poni lucem tenebras, & tenebras lucem, nō dici bonum malum, & malum bonum, dul∣ce amarum, & amarum dulce. Quod si fit, verendum ne dum ali∣us alium mordemus & deuoramus, vicissim alius ab alio consu∣memur. An ista partius, imo modestius viris obijcienda, ipse vi∣deto. Nouimus, & qui te transuersa tuentibus hirquis, & quo: sed faciles nymphae risere sacello. Heu, heu, Latimere, quae te de∣mentia caepit, vt mentireris, dixissem praedicares plures longe in Christi ecclesia fures esse, quam pastores, plures haedos quam o∣ues? Non sic Cyprianus ille, non sic. Sed quid? Est, inquit, Deus verax, omnis autem homo mendax Stat confessorum, hoc est (vt ipse intelligit) pie Christianorum, pars maior & melior in fidei suae robore, & in legis ac disciplina dominicae veritate, nec ab ec∣clesiae pace descedunt, qui se in ecclesia gratiam consequutos de Dei dignatione meminerunt. Atque hoc ipse ampliorem conse∣quuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati, qui iuncti confessionis consortio fuerint, à contagionis crimine re∣cesserunt. Vero illuminati euangelij lumine, pura & candida do∣mini luce radiati, tam sunt in conseruanda Christi pace laudabi∣les, quam fuerunt in Diaboli congressione victores. Quae sancti∣ssimi hominis sanctissima verba, ausim, te etiam reclamante de ea ipsa, quae nunc ecclesia, praedicare, vereque affirmare, quam vbi ex confessoribus Christi filij Dei viui depinxisses, statim vbi esset gentium te nescire praedicabas. Dicebas enim, Quisquis cum Petro Christum Dei viuentis filium fatetur, Petrus est, & de ecclesia, seu, vti ipse interpretabaris, congregatione, (subdola ni∣mirum vsus arte, ac caeco potius praestigio) ac si hoc loci magis nihil ad Petrum, Christi in terris summum vicarium attineret, quam ex Christianis alium quemlibet. Esto, simus nos, vt Ori∣genis vtar verbis, aliquo modo Petrus, si dixerimus quod di∣xit Petrus. Tu es Christus, filius Dei viui, non carne & sangui∣ne nobis reuelante, sed patre qui est in coelis mentem nostram illuminante, non alio dicendi genere dicemus haec nobis Petri competere verba, quam ipsi Petro? Absit procul, absit. Nam se∣cundum Christi nomen omnes qui sunt illius, Christi dicuntur, dicente propheta: Vt saluos faciat Christos suos. Item, Noli∣te tangere Christos meos, & tum alio longe modo hic, alio illi vnctionis vocabulo insigniuntur. Sanius certe Roterodamus cuius imitatorem, & sequacem strenuum in nonnullis video. Is (tu es Petrus & mox quae sequuntur) in primis in Romanū Pon∣tificem, vt in christianae fidei principē competere ait, omnium se∣moto dubio, Annotatione in 16. Math caput: quanquam plus ae∣quo Origenianae sententiae inniti ibidem mihi videtur. Quod si dixerimus te authore aequaliter, & indiscriminatim haec de Petro, & omnibus christianis intelligi, incidemus in illam Lutheranam sententiam. Omnes Christianos esse sacerdotes, & Ordinatum nullam potestatē accipere, quam antea non habebat, sed deputa∣ri tantum ad licite vtendum potestate, prius habita: quae sententi∣a iam olim est ab ecclesia damnata.
Ad haec aiebas Christum, quum minima vocaret praecepta, Scribarum & pharisaeorum allusisse impietate, qui vt sua eue∣herent, & amplificarent, minima dicebant diuina. Multum hic dis∣cors es ab Origine, scripturarū interprete, saneque vigilantissi∣mo, qui Homilia in Matthaeum quinta adeo non negat reuera quaedam Dei praecepta dici, & esse minima, vt ex solutione, & obseruatione eorum minimum & magnum dici in regno coelo∣rum nihil obscure praedicet. Simul pugnat quod tum Christus ip∣se seorsum à plebe & populo cum pauculis discipulis, suae cele∣stis, tum solis doctrinae capacibus in monte versabatur, nihil in∣terim cum Scribis, nihil cum Phariseis tractans, vt diuina illa cō∣cione sua prorsus indignis.
Subiunxisti christiane parum vt mihi videbatur, hominem christianum carnis acquiescentem desiderijs, non magis christia∣num esse, quam sit Iudeus, quam sit Turcus. Hoc mihi non christi∣anum, sed Oecolampadianum
*Desunt nonnulla, quae coniecturis forsan vtcunque sup∣pleri possunt ex sequente Latimeri responsione.
Sit opus, quàm ad beneficam Petri confessionem germanis fru∣ctibus referendam. Quid tu hic tibi velis nescio. Si est aliquis Pe∣tri primatus, is certe Catholico cuilibet pro viribus defenden∣dus est. Est aliquis Petri primatus: alioqui Christi verbum ineffi∣cax est, (tibi dabo claues regni coelorum. &c.) Si nihil est opus vt defensetur Petri primatus, nihil est opus vt defensetur veritas. Et ob veritatem ad necem vsque mortali cuilibet certandū. Non puto quenquam germanis fructibus referre posse beneficam Pe∣tri confessionem, negando Petri primatum benefica Petri con∣fessio, an non est Iesum esse Christum filium Dei viuentis? Dei filius est veritas. At non Christus, si nullus est Petri prima∣tus. Hic foedè lapsus mihi videre. Nihil enim alienum esse puto à benefica Christi confessione, si quis pro viri••i sedem tueatur, & defenset apostolicam.
Apertissimum mendacium esse clamitas, Christum cum pau∣culis discipulis in monte seorsum a turba versa••ū fuisse. Apertis∣sime tum mecum mentitus est Origenes, scripturarum interpres vigilantissimus, qui Homilia in Matthaeum 5. inquit: Descendēte