Maister Stokes Oration to Queene Maryes Visitors at Cambridge, An. 1557. Ian. 11.
* 1.1ACademia, Reuerendi Patres, in expectatione aduentus ve∣stri sollicita aliquandiu fuit, nunc praesentia dominationum vestrarum valde recreata libentissime vultus vestros intuetur, & ad apertam voluntatis suae testificationem, ecce vniuersa se suas∣que opes effudit. Conuenit in hunc locum tota Cantabrigiae fre∣quentia, adsunt omnes ordines, de quorum certa mihi & explo∣rata ad hanc rem voluntate, illud publica fide apud dominatio∣nes vestras affirmo, eos & separatim singulos, & coniunctim om∣nes optatissimum hunc aduentum mirificis studijs, & consenti∣entibus animis gratulari. Illud enim omnium animis habemus persuasum, & negotium hoc quod hodierno die, fauente Deo, excellentia vestra auspicatur, ad academiae rationes fore accom∣modum, neque in re, ad communem salutem tam necessaria, o∣peram aliquando vestram nobis defuturam. Permulta sunt ad hanc opinionem confirmandam, sed caetera non persequor: ea tantum oratione attingam, quae ita intimè cum praesenti nego∣tio cohaerent, vt diuelli ab eo disiungique nulla ratione possint. Atque sunt illa quidem numero certa & finita: verum re & vir∣tute, ita immensa, vt nulla dicendi facultate mea plene compre∣hendi possent: q́uoniam tamen & antea sum professus summam esse academiae laetitiam, eamque iustis de causis in aduentu ve∣stro susceptam, quaeso à vobis, vt dum eas breuiter recenseo fa∣ciles mihi aures praebeatis.
Reuerendiss. in Christo Pater Cardinalis Polus, Legatus, qui religionem oppressam restituit,* 1.2 patriae ruinas suffulsit, leges & decreta quasi postliminio reduxit, iste inquàm, iste Polus An∣glus, & verè noster Moyses, legationis vestrae autor est, à cuius excellenti virtute in omnes suae patriae partes plurima commo∣da dimanarunt. Quo vinculo necessitudinis, & si omnibus tem∣poribus optima ab illo sperare liceret, quòd ex corpore simus ipsius reipublicae, arctior est tamen & interior causa, quae nobis cum dominatione illius separatim intercedit. Superiore anno academiae procurationem in se humanissimè recepit, quam li∣berari custodia ita coeptam tenere se velle, literis significauit, vt non solum incommoda dimoueret, quibus studia nostra afflige∣rentur, sed vt ornamenta adijceret ea, quorum splendore augeri dignitas academiae aut maximè illustra••i posset. Quae res & spem antea nostram confirmauit, & nunc in eam cogitationem nos adducit, vt omnem illius humanitatem in hanc vnam visitatio∣nem esse collectam putemus, in qua quidem ea a vobis expecta∣mus omnia, quae summi cancellarij nostri insignis amor prae∣ter communem charitatem academiae, quasi pupillae suae propriae pollicetur. Atque vtinam quidem ipse sine reipublicae detrimē∣to, hoc tempore adesse posset, & academiam suam è tenebris & profunda nocte emersam, ipse suis radijs verae religionis splen∣dore illustraret, verum optioni nostrae publica vtilitas repugnat, qua valde impeditus sanctissimae sedis Apostolicae legatus, vos Vicarios substituit: quorum naturas propter prouidentiam, per∣sonas propter dignitatem, voluntates propter educationem ap∣tissimas ad hanc rem esse iudicauit. Ita que illud verè & ex ani∣mis istorum omnium affirmare possum, vos eos esse viros quo∣rum religionem amamus, virtutem colimus, voluntatem, fidem, & consilium ad publicam salutem impendimus. Post quam enim singulari & praestantissima virtute Cardinalis Poli, legati è su∣periorum temporum caligine, & tenebris, lucem in republica re∣spicere coepimus, vna certè grauissima etiam superioris aetatis mala sensimus, quibus profecto infinitis & miserrimis etsi antea premeremur, tamen ad calamitatis nostrae magnitudinem acces∣sit eiusdem ignoratio, vt (mea quidem opinione) eo simus ma∣gis miserabiles iudicandi, quòd tam turbulenta tempestate ia∣ctati ne moueri quidem nos, tam graui & periculoso haeresis mor∣bo oppressi, aut aegrotare mentes nostras, non intelleximus. Val∣de enim periculosa est aegrotatio illa, quaecunque sine doloris sensu naturam conficit, & affectos saepe priùs extinguit, quam aegrotare se fateantur. Eiusmodi morbo Academia laborabat, quae ad alias fortasse res satis ingeniosa & solers, in hac Religio∣nis causa, propter caput Ecclesiae laesum, vnde omnis sentiendi vis est, omnino hebes, stupida, & sine mente fuit, quoad tertio ante hunc anno diuina sanctissimi patris Iulij Clementia Angliae ferè emortuae miserata, iterum nos Ecclesiae inserit, corpus sen∣susque recreat, cuius ope conualescens Britannia, quam certa gehennae pericula effugerit, quiuis facile intelligit. Idem Aca∣demia cernit acutius, ne{que} quicquàm mali vspiam accidisse pu∣tat, quo nostra Regio in hac religionis vastitate & schismate mi∣serius fuerit afflicta. Non est opus recensere in hoc loco euersa Monasteria, spoliata Templa, strages sacerdotum, caedes nobili∣um, motus & tumultus populi, totius Regni egestatem, quae & si aliunde accidere possunt, tamen cum tam grauia sint vt oppri∣mant, vltionis & vindictae potius quam probandi causa in malos & nocentes infligi putamus. Sed sunt ista fortunae ludibria, gra∣uiora sumus passi religionis & conscientiae detrimenta: pietas in Deum omnis euanuerat, virginalis sacerdotum professio ad libidinem soluta est, animus quasi consopitus iacebat, quem nullae Ceremoniae excitabant, ipsa mens opinionum varieta∣te ita distracta, ita sibi ipsi dissentiens, vt infinitis erroribus implicaretur. In his erant duo praecipue fontes, ex quorum riuu∣lis & hausisse Academiam paulo liberalius, & illa potione ferme inebriatam confi••emur.
Prior ortum habebat ex illa nostri violenta diuulsione, à ca∣tholicae Ecclesiae vnitate, re non dissimili illius pugnae, quam o∣lim Menenius Agrippa in intestina ciuium discordia, de corpo∣re humano memorabat. Posterior ex immensa palude & coeno Wicleuiano emanauit: quem celebris apud nos imo miserabilis de Sacramento altaris patefecit. De cuius rei veritate plerique suo sensu abundantes, pro arbitrio quisque suo statuerat. Nos Philosophos, nec illos quidem optimos, imitati ex Epicureorū schola ad scripturae lumen aliquid attulimus, quòd enim Chri∣stus omnino, praecise, & sine exceptione, de vera & perpetua sui corporis praesentia affirmarat (in cuius verbi veritate fundamen∣tum fidei nostrae collocatur) id nos ita sumus interpretati, vt mā∣cam & alienam Christi vocem iudicaremus, nisi illa Epicuri propria particula (quasi) adderetur, & quod Christiani corpus & sanguinem, id nos quasi corpus & sanguinem diceremus. Sed non est istius temporis praeterita nimium meminisse, quae vti∣nam eterna obliuione obrui possent, neque vlla tantae labis me∣moria ad posteros nostros propagetur, tamen fuerunt attingen∣da generatim quidem, quòd erranti confessio salutaris sit, mem∣bratim verò, quod Academia his vulneribus á Censoria pote∣state confecta, à Censoria medicina ad salutem reduci postulat. Ipsa vero pro se & suis spondet omnes in authoritate vestra futu∣ros, quos assiduis concionibus adeo ad poenitentiam edocuit, vt & eos ad sanam religionem fidissime transijsse, & in eadem dili∣genti praesentis vitae vsu superioris aetatis damna sarcituros pu∣tetis. Nam qui primi in hoc cursu sunt acerrime contendunt in eo, quod tam voluntarie susceperunt & qui pigrius egressi, quasi pomeridianis horis ad hoc certamen accesserunt, ea certè prae∣bent iam immutatae voluntatis indicia, vt quomodo temerè & iuueniliter à sana religione defecerunt, ita non nisi maturi &