verò in Ditionibus, quas Majestatis Caesareae, Sa∣eri{que} Romani Imperii beneficio tenebat, res tranquillae persisterent, sperari potuisset. Nunc si in Ditionibus propriis, quas à Suprema Majestate Caesarea, Sacro{que} Imperio, infeudum cum fidelitatis obsequio recognoscere debebat, quasque Dominus Legatus Patrimonium ap∣pellat, poenam temerarii am∣bitus contra Dominum & Imperatorem suum, Serenis∣simi Regis. Gener experitur, non habet quem culpet, prae∣terquam quòd animo suo ob∣secundare, & intempestivis suorum consiliis, quam pru∣dentissimis Majestatis suae Cesareae, Regum, Electo∣rum & Principum, ipsius{que} Soceri sui consiliis deferre maluerit.
Et sanè nullus non iniquis∣simum aestimabit, si tempe∣stivè praecavere non liceret, ne Feuda & beneficia quae à Supremo Monarcha fluunt, in propriam suam injuriam redundent: quod quidem Se∣renissimo Magnae Britanniae Regi (cui perpetuam in Regnis suis pacem ex animo Majestas sua Caesarea pre∣catur) uti rerum humanarum vices sunt, tam aliquando obesse posset, quemadmodum nunc ad injustam Generi causam colorandam praetenditur.
Hinc itaque Dominus Legatus rationes haud obscurè colliget, quibus permota Majestas sua Caesarea, vigore Constitutionum Imperialium, ad turbatam Imperii pa•…•…em