Page 1
DE FEBRIBUS.
CAP. I. Anatome sanguinis: ejus resolutio in 5 prin∣cipia: comparatio cum vino & lacte.
EXplicata fermentationis doctrina, restat de prae∣cipua ejus instantia, seu exemplo, nimirum de fe∣bribus tractare. Videtur enim quod febris sit tantum fermentatio, seu effervescentia immodica sanguini, & humoribus inducta. Hujus nomen a februo (seu pur∣gamento quod etiam a ferv••o derivatur) ortum du∣cit: quae quidem vox commode omnino febri im∣ponitur, eo quod sanguis in hoc morbo effervescit, & insuper fervore suo, velut mustum efflorescens, a sordibus purgatur. Ut vero fermentatio haec, seu ef∣fervescentia febrilis rite explicetur, erunt haec tria perpendenda. Primo, Quis sit liquor fermentescens, an tantum sanguis, an alii praeterea humores. Se∣cundo, quibus in mixtione principiis, & quali eorun∣dem proportione, liquor iste constet; Tertio de∣mum, quali istarum partium, aut particularum e quibus sanguis con••••atur, motu & turgescentia, ef∣fervescentia febrilis concitetur. His ita praemissis, fe∣brium doctrina; non ex aliorum Placitis, verum jux∣ta rationum syllogas, crebra & diligenti observati∣one