Page 54
Prop. IX.
Existentia est ipsum exerciti∣um actuum omnium in sua subjecta & materiam pri∣mam.
a 1.1 CUm enim quod non ex∣istit sit verè & propriè nihil, patet ipsam substantiam, nisi existat, non esse substanti∣am, &, quod sequitur, idem sig∣nificare substantiam esse, & sub∣stantiā esse substantiam. Quare existentia est exercitium ipsius substantiae per exhibitionem, seu faciendo substantiae ratio∣nem exerceri,b 1.2 sed omnes de∣terminations intrinsecae sub∣stantiae, hoc est, omnes actus pertinent ad substantiam, omnes itaque exercentur ab existen∣tiâ, sed exercitium earum est actuare sua subjecta, quae vel est ipsa materia vel continent