Page 76
Prop. XXVIII.
Omnia & singula entia per com∣positionem cum existentiâ im∣mediatè procedunt ab ente primo.
a 1.1 CUm enim ens per defini∣tionem existens sit uni∣cum, caetera omnia sunt Entia per compositionem cum ex∣istentiâ Quare,b 1.2 cùm existen∣tia non possit educi de potentiâ subjecti, neque subjectum esse sine existentiâ, fit subjectum ejus non posse accipere esse nisi instantancè, eodem modo quo produceretur si nihil praexti∣tisset. c 1.3 Sic autem existens per compositionem cùm existentia non valet illud producere, con∣sequens est itaque omnia & sin∣gula entia per compositionem immediatè fluere ab Ente primo.