Page 14
Prop. XII.
Materia prima, secundum se con∣siderata, est tota in toto universo, & tota in singulis partibus seu corporibus: Sed quoad exerci∣tium potentiae seu effectum, est tota in toto Universo, sed divisa in partibus seu singulis corpo∣ribus.
a 1.1 CUm enim materia prima sit in toto Universo, & in singulis corporibus seu par∣tibus ipsius,b 1.2 sit autem ex pro∣priis indivisibilis & secundum continuitatem, & secundum formalem divisionem, constans est eam esse, ut consideratur in se, totam in toto, & totam in singulis partibus. Rursus, cùm sustineat plura corpora, putà omnia quae sunt in universo, sint A, B, C, & palàm est quòd