Page 549
DISTINCTIO TERTIA.
HIS itaque sub hoc tenore completis, demum Giraldus post longos labo∣res ad Ecclesiam suam reversus, invenit eam Archiepiscopi machina∣tione per duorum Abbatum de Kenmeis sc. & de Albâ Landâ factam interim Electionem, unius apertam, alteriusque clandestinam ex toto ferè corruptam a 1.1. Ostensis igitur in Capitulo literis Commissionis tam super Electione quàm Sta∣tu, necnon & literis Eugenii Papae in Registro ipsius inventis super causâ Sta∣tûs Theobaldo Archiepiscopo motâ, similiter & literis super inquisitione de S. Karadoco faciendâ, negotioque suo tam laborioso summatim exposito, quan∣quam fictis & falsis Fratribus ob Archiepiscopi corruptionem & frivolam pro∣missionem neque profectui tanto congaudentibus neque labori compatientibus. Nichilominus tamen Ecclesiae suae commodis invigilans, diligenter inquisivit, utrùm à tempore Bernardi Episcopi aliqua relicta fuerint super statu Meneven∣sis Ecclesiae literarum monumenta. Et tandem Literas easdem super statu bullatas bullâ Eugenii Papae, variato tamen principio, quia Clero & populo Menevensi directas; necnon & alias bullâ Lucii II. signatas & Bernardo Epi∣scopo transmissas; ambas autem ferè obsoletas & obesas diuque deperditas, per curam & investigationem non modicam vix extraxit. Erant autem literae Lu∣cii tales.
Lucius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri, Bernardo Epi∣scopo Sancti Davidis salutem & apostolicam benedictionem. Fraternitatis tuae literas debitâ benignitate suscepimus; & quod de dignitate Ecclesiae tuae tam in ipsis quàm in aliis, quae super hoc ad Sedem Apostolicam missae sunt, diligenter attendimus. Verùm quoniam peccatis exigentibus & pravorum hominum superabundante malitia ejusdem Ecclesiae dignitas longo elapso tem∣pore ab ipsâ alienata & ad alias Ecclesias translata est; certum quid inde sta∣tuere ad praesens consilium non habemus. Disponimus quidem per Dei gra∣tiam Legatos nostros pro Ecclesiarum negotiis ad partes illas in proximo di∣rigere; quibus eandem causam per antiquos homines & autentica Ecclesiae tuae scripta indicare curabis. Et nos per eos veritate pleniùs cognitâ, quod ad honorem Dei statuendum fuerit, maturiori habito consilio statuemus. Da∣tum Laterani II. Idus Maii.
Ad haec etiam literas tunc Giraldus varias, in cunctis agendis Ecclesiae suae vi∣gil & validus, antiquam dignitatem Metropoliticam redolentes, per incuriam olim & negligentiam ferè deperditas & oblivioni datas, verbi gratiâ, Bernardi Episcopi Papae Innocentio, item Capituli Menevensis Papae Eugenio, item Capituli Menevensis Papae Honorio, Jem Bernardi Episcopi Simoni Archidia∣cono de Bangor, item Denei & Kadwaladri principum Norwalliae Bernardo