Epistola Decani & Capituli Ecclesiae S. Pauli London ad Cle∣mentem V. Papam, de canonizando Roberto Grosthed Epis∣copo Lincolnensi. Ex Autographo.
SAnctissimo in Christo Patri & Domino nostro, Domino divinâ providentiâ Clementi sancrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae summo Pontifici suum subjectum & minimum Ecclesiae London. Capitulum salutationem ver∣bali ex humilitate tacitâ non mentali devota pedum oscula beatorum. Scribi∣tur in Job, quod filii ejus faciebant convivium per domos. In distinctis verò domibus tunc fit quasi gaudium convivale, dum virtutes singulae alios quasi propriae recreant atque pascunt: Hoc Augustini testante eloquio, ubi dicit, Gaudium est alienae virtutis velut fons gaudii in propriâ domo nascens. Sanè à vestrâ Lincoln. Ecclesiâ quidam recolendae memoriae Robertus Grosseteste no∣mine vir memorabilis & praeclarus, tanquam lucerna non sub modio posita, sed super candelabrum prodiit, atque lampas cujus oleum ad illuminandum immittente Altissimo nunquam deest; quem primitus filium & post patrem ipsius Ecclesiae patrona edidit virgo mater; qui in hujus mundi ergastulo à vitae suae primaevo certamine acri & sedulo carnis domuit incentiva; & quanto super cunctos ejus temporis eminebat Philosophos, & in Dei scientiâ & doctrinâ anteibat Theologos, quod testantibus suorum scriptorum famosissimorum opus∣culis modernos non latet Scholasticos, adeò ejus aucto ex gratiâ divinâ ingenio quòd unicus dixisse potuit cum Psalmistâ, a 1.1 Super omnes docentes me intellexi; tanto humilior, simplicior & sanctior, ut innocens atque mundus in vitae de∣guit puritate. Cujus sanctitatis opinio longe lateque percrebescebat & fama. Qui funditus terrena despiciens, toto nisu mentis ad sola aspirabat coelestia & flagrabat. Quem demum pastorali ut dignum vestigio creator omnium Deus ad Praesulatûs officium in dictâ Ecclesiâ censuit evocandum; eumque quasi alterum Joseph constituit Dominum domûs suae; ubi in spectaculum positus & exemplum, verbo aedificationis insistens, quod verbis docebat operibus exhibe∣bat. Cujus nondum sui oblitus famuli auctor ille nedum post mortem veraci∣ter sed in vitâ est in eo virtutes & miracula operatus immensa, quasi sub qua∣dam vicissitudinis sui meriti repensivâ; quae signa, miracula & virtutes apud nos per usum sunt vetera, & per augmentum quotidie sunt recentia atque nova. Quorum signorum intuitu & virtutum in gaudio cum Lincolniensi nostra com∣municat Ecclesia Sancti Pauli; & paulò minùs laetatur cum eâ quàm si pignus illud tam honorabile esset sacrarium domûs nostrae, cùm in ipsius virtutum eminentiâ & signorum frequentiâ dictae quoque Ecclesiae ob id laude & gloriâ non solùm nostra, sed tota Ecclesia fulgeat Anglicana. De quo dici potest quod scribitur ad Timotheum, b 1.2 Quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu. Qualis autem erat in carne, & est modò in spiritu; quia sanctus, per virtutes & miracula limpidè est ostensus. Decet igitur hunc tam venerandum Patrem in Ecclesiâ militante Sanctorum aggregari collegio, & in eorum ve∣neratione & laudibus numerari; cùm in Ecclesiâ triumphante ut in coelesti solio inter Sanctos indubitanter sedeat & locetur, tanquam eis non absimilis in merito sive dispar. Qua propter vestram Paternitatem sanctissimam flexis