PARS I.
PAtre igitur Hatheguino, matre verò Adelesia genitus, Dioecesin Roto∣magensem in territorio Vilcasino suo illustravit exortu: literis in eâdem cùm jam puerili floreret aetate traditus, & eis ut illa pati poterat aetas, pro ingenii capacitate imbutus. Cùm autem jam grandior factus apud Rotoma∣gum arti studeret Grammaticae▪ coepit jam spiritu afflatus divino, multò magis arti utiliori studere, studiosâ videlicet intentione perquirere, qualiter Deo potissimum posset placere, discens ab eo lectione interna quemadmodum mitis esse valeret & humilis corde. Cumque adhuc esset inter Clericos Cle∣ricus, & in eâdem urbe in Ecclesia beatae Dei genitricis Mariae Clericalibus officiis deditus; caeteris in exemplum factus formam vivendi se praebuit; multisque religionis tramitem appetentibus sua religione prosuit. Guillel∣mus igitur tunc quidem Archidiaconus, futurus autem urbis ipsius Rotoma∣gensis Archiepiscopus, videns Clericum juvenem juvenilem aetatem morum senectute venustantem, eum & Maurilio Archiepiscopo & sibi valde familia∣rem effecit; & ut ejus frequenter frueretur colloquio, mensa communi hos∣pitioque recepit. Dulcia namque inter eos saepe miscentur colloquia; sermo de mundi contemptu proponitur; de aeterna beatitudine & beata aeter∣nitate disseritur; vitae praesentis labor pro aeternae quietis recompensatione tolerandus appetitur.
Placet ergo tandem utrisque, ut carnis exercendae gratiâ Jerosolymam adeant, loca sancta gratiâ orationum invisant; ut agnitis locis Incarnationis, Passionis & Ascensionis Dominicae, dulciori haec omnia memoria postmodum teneant. Factum est ergo quod dispositum fuerat: aggrediuntur laborem itinere longo. Fatigatur uterque libens terra marique discrimine multo. Perveniunt tandem ad Jerusalem terrestrem supernae patriae amatores: pro nihilo reputant quicquid passi sunt in via, cum fiunt desiderii sui compotes. Quis autem narrare dignè potest; quibus sancti amoris incendiis ipsi adora∣verunt in locis ubi steterunt pedes Domini, quibus desideriis ipsi intuiti sunt in terris ubi conver••ata est corporaliter salus humani generis; quàm dulcia oscula impresserunt in loco ubi crucifixus est Dominus, ubi mortuus & sepul∣tus, ubi demum ascendit in coelum.
Impleto itaque sanctae voluntatis proposito, in redeundo geminatur fati∣gatio. Occurrunt enim illis sicut in eundo difficiles viarum transitus; &, ut tunc temporis erat, horrendas formidabant Saracenorum insidias. Intole∣rabiles etiam corporis patiebantur infirmitates; & nunquam securitatem habendo, nullum locum vel tempus sine timore multo transibant. Contigit autem, ut illis laborantibus in viâ, Gundulfus tantâ afficeretur corporis & ••assitudinis molestiâ; ut neque pedibus stare neque cum sociis suis ampliùs