Incipit Prologus in Vitam venerabilis viri GUNDULFI Rofensis Episcopi.
VItas praecedentium Patrum posteris ad exemplum vivendi trans∣mittere eorum est, qui praeclaro praediti ingenio tantum dicere possunt, quantum illi facere potuerunt. Studuerunt illi magni esse magna faciendo; student & isti magni esse magna de magnis scribendo. Unus tamen spiritus est summus; qui & illis magna facere posse, & istis aspirat magna dicere posse. Scripturus igitur Vitam venerandi patris Cundulfi Rovaecestrensis Episcopi, Spiritum ipsum imploro summum, qui ei contulit, ut posset facere magna; quatinus & mihi conferre dignetur, ut de tanto Patre referre valeam quae fecerit magna. Omnia tamen quae de illo scribere proposui, aut ipse cum eo conversando vidi, aut ab iis qui videre vel ab ipso audiere & ipse auditu percepi.