lucis ad illuminandam faciem terrae, genti Anglorum transmisit. Ecce quem∣admodum impleta sunt, quae per gladium verbo Dei inscriptum ac beatâ Principis Apostolorum Petri legatione exhibitum tanto ante praenuncia••a sue∣runt? Sed quid sibi vult quòd de manu tertii Apostoli tertium gladium ac∣ceperit; cùm in Ecclesiâ, quae subejus nomine apud Rofensem [urbem] ve∣nerabilis habetur, Pontifex nequaquam sederit. Sedit planè potestate etsi non corporali sessione. Sedit, inquam, potestate, imperio sedit, defensione se∣dit, beneficiis sedit.
Sed ne virtutum illius gratiâ urbs Cantuaria esset privata, aut augmentum suscepti honoris diminutio praeteritae videretur fuisse virtutis; dignatus est Spi∣ritus Sanctus novis quibusdam gratiae suae principiis ita virum in Ecclesiâ Sal∣vatoris clarificare, ut mirabilis ipse extra naturam hominis videretur esse. Nam cùm die adventus sui primò sacris altaribus assisteret & populo Dei vi∣vificum panem distribuendo porrigeret; repentè contectâ nube domo colum∣ba in Jordane à Johanne olim visa iterum apparuit; quae quousque sacrificium suisset consumptum, super illum mansit. Cùmque consumptum fuisset sa∣crificium; requievit supra memoriam Beati Odonis, quae ad australem par∣tem altaris in modum pyramidis exstructa fuit. Ex qua die ita Pontisex me∣ritum ejusdem hominis Dei reveritus est; ut nunquam pertransiret, nisi ge∣nua flecteret, bonumque illum vocaret, ita dicens. Hic requiescit Odo bonus.
Per idem tempus quidam magnus videlicet & potens Salvatori aediculam in∣stituit; ad quam sacrandam & jure proprio possidendam venerabilis Pontifex Dunstanus invitatus accessit. Ubi enim ad ministerium dedicationis aqua de∣suisset, ac per hoc invitatori verecundia accessisset; ad vocem viri, quam per naturam non habuit, per gratiam Dei arida rupes aquam profudit. Quae de eadem rupe usque hodie manat, ac salutiferum fidelibus poculum praebens, Dunstani nomen celebre facit.
Dunstanus igitur candidâ apostolatûs sui stolâ à Romano, ut diximus, Pon∣tifice infulatus, & omni se Anglorum genti necnon & aliis regionibus Anglo∣rum regno suppositis Patriarcha destinatus, festinabat singulas regionum di∣gredi civitates; ut si quibus nomen fidei incognitum fuisset, praedicaret, & domesticos fidei apostolicâ traditione ad bonum opus instrueret. Nec facile erat quempiam auditorum ejus non esse docibilem; propterea quòd tanta illi rerum subtilitas inerat, tanta dicendi facultas; ut nihil esset aut inventu sapi∣entius, aut dictu ornatius, aut auditu jocundius. Cùm autem à forinfecis rebus requies data suisset; tunc conjunctiùs cum Deo manere, sacris vigiliis in∣sistendo, divinas Scripturas legendo, aut earum codices emendando; sum∣mumque studium erat, ut nunquam à divinis operibus vacaret. Sed nunc verum judicium inter virum & virum discernere, nunc impacatas hominum mentes placido sermone tranquillare, horum inepta dissolvere conjugia, illo∣rum haereticam refutare opinionem, hîc neglecta renovare, illic nova con∣struere, neque aut superfluas aedificationes aggredi, aut necessarias praetermitte∣re; viduis, orphanis ac peregrinis ex justis Ecclesiae redditibus subvenire, pe∣cuniam non lucri aestimatione sed pietatis acquisitione habere. Totam operam suam Patriae impendens, & magis expellere ejus excidia quàm propria pericula. Proinde Rex consilio ejus ut vitae suae credens, omne quod ab eo diceretur quasi ab omnipotentis ore prolatum fuisset, suscipiens, quaecunque statuenda [erant, statuit; quaecunque damnanda] damnavit. Hoc consiliario omnes diabolicae malignitatis ministros, fures, sacrilegos, perjuros, fidei violatores, veneficii compositores, libidinis appetitores; ad haec quicunque contra Patriam con∣spirâssent, qui in parentes manus extendissent, Mulieres etiam quae adulterinâ fraude viros suos interfecissent, postremò omnes quos irato Deo vivere s••iebat, ex omnibus regni sui finibus proturbatos, diuturno aut perpetuo relegavit ex∣ilio.