CAP. IX. Quomodo Willelmus de Barba re••••ptus est ••d Epi∣scopatum Dunelmiae.
QUibus tandem eousque deventum est; ut Episcopus non tam pactis cre∣dens quàm à suis coactus & multorum extremâ necessitate compulsus, versus Dunelmum ire perrexit. Jam cum suis Rogerus de Coyneriis oppidum habebat; & Willelmus in Monachorum curiâ Episcopum expectabat. Sic igitur inopinabiliter rebus mutatis, Episcopus in die festivitatis S. Lucae Evan∣gelistae cum Archiepiscopo Eboracensi & Episcopo Carleolensi Dunelmum in∣travit. Cujus postratus pedibus Willelmus cûm interrogante Episcopo palàm con••iteretur nil sibi aut in pecuniâ aut in rebus aliis Episcopum promisisse, sed de malè actis quidem se poenitere, gratis verò se Castellum & omnia sua dimit∣tere Episcopo; ideo se nudum ad ipsius pedes & paratum ad satisfactionem de omnibus afferre; ab Episcopis, quantum ad eos pertinere poterat, salvâ reverentiâ Domini Apostolici, ad initium poenitentiae susceptus est. Sacramen∣to autem facto coram ipsis Episcopis, omnia quae fecerat damna singulis se red∣diturum promisit. Et sic post tam longum exilium, post tot vexationes, post multorum tam multa detrimenta, operante Deo consolationem suorum, in se∣de suâ Episcopus solempniter susceptus est.