HUGO LATIMER.
Hugo Latimer, in Provinciâ Lecestrensi natus, in Academiâ Cantabrigi∣ensi* 1.1 institutus, praeclaram probitatis & doctrinae famam obtinuit. Anno 1534. de propagato in Academiâ Cantab. Lutheranismo accusatus fuisse dici∣tur.* 1.2 Anno tamen 1530. comperio quendam Hugonem Latimer A. M. ab Academiâ Cantabrigiensi deputatum cum Warhamo Archiepiscopo aliisque* 1.3 Episcopis & Theologis consedisse, & unà cum illis Versionem S. Scripturae Anglicam pluresque Lollardorum libros damnâsse. Anno 1534. Annae Re∣ginae à sacris admotus, ejusdem favore Episcopus Wigorniensis anno 1535. renunciatus est, die 20. Augusti installatus. Vir quidem raro pietatis infuca∣tae* 1.4 zelo & simplicissimis moribus praeditus, sive autem nimio animi impetu seu judicii elimati defectu incautus & parùm prudens. Anno 1539. latis lege publicâ sex articulis fidei qui ab omnibus teneri atque doceri deberent, Lati∣merus assensum inhibuit, dissimulare tamen nefas habuit. Abdicato itaque 1539. 1. Julii Episcopatu, ad vitam privatam rediit, & integro ferè decen∣nio* 1.5 sacris manum non adhibuit.