Page 75
Confirmatio Compositionis per Innocentium.
Innocentius Episcopus, servus servorum Dei,
ad perpetuam rei memo∣riam.In supremae dignitatis solio, licèt immeriti, disponente Domino constituti, de universarum orbis Ecclesiarum, quarum cura nobis imminet generalis, statu pacifico, quantum nobis ex alto permittitur, sollicitè cogitamus; ac eis quae ut inter ipsarum Ecclesiarum Antistites pacis tranquillitas vigeat, & concordiae unitas invalescat, providè facta sunt, ut illibata persistant, libenter adjicimus Apostolici muniminis firmitatem. Sanè petitio Venerabilium fratrum Simonis Cantuariensis & Johannis Eboracen∣sis Archiepiscoporum nobis nuper exhibita continebat; quòd ortâ dudum inter Praedecessores eorum Cantuarienses & Eboracenses Archiepiscopos, qui fuerunt pro tempore, quinetiam inter eos, super eo quòd Simon Can∣tuariensis & ejus praedecessores se per totam Eboracensem, & Johannes Ebo∣racensis & ipsius praedecessores praedicti se per totam Cantuariensem, Pro∣vincias Crucem erectam ante se deferre facere tam de indulto Sedis Apo∣stolicae quàm etiam de antiquâ & approbatâ consuetudine posse dicebant; materiâ quaestionis; tandem post multas & diuturnas controversias & lites inter ipsos & eorum praedecessores praedictos super [hoc] habitas, dicti Simon & Johannes Archiepiscopi controversiis & litibus hujusmodi finem imponere, ac periculis quae exinde verisimiliter provenire poterant obviare salubriter, intentis desideriis affectantes, quandam Compositionem super praemissis inter se pro ipsorum & Ecclesiarum suarum statu pacifico & con∣cordi fecerunt: prout Instrumento publico inde confecto, ipsorum Simonis & Johannis Archiepiscoporum sigillis munito; cujus tenorem de verbo ad verbum inseri praesentibus fecimus, plenius continetur. Quare pro parte eorundem Simonis & Johannis Archiepiscoporum nobis fuit humiliter sup∣plicatum; ut Compositionem hujusmodi, non obstante quòd in eâ consen∣sus venerabilium fratrum nostrorum Suffraganeorum eorum Simonis & Johannis Archiepiscoporum, ac dilectorum filiorum Praelatorum Ecclesia∣sticorum in eisdem Provinciis consistentium, & Cantuariensis ac Eboracen∣sis Ecclesiarum Capitulorum, & Clericorum aliorum Provinciarum praedi∣ctarum, consensus minimè intervenerit, ex certâ scientiâ confirmare, om∣nemque alium defectum, si quis invervenerit, in eâ parte supplere, de be∣nignitate Apostolicâ dignaremur. Nos itaque praedictorum Simonis & Jo∣hannis Archiepiscoporum supplicationibus inclinati, hujusmodi Compositi∣onem ratam & gratam habentes; illam, non obstante quòd in eâ eorundem Suffraganeorum, Praelatorum, Capitulorum & Clericorum consensus, ut praefertur, minimè intervenerit, ex certâ scientiâ confirmamus; & praesen∣tis scripti patrocinio communimus, supplentes omnem alium defectum, si quis forsan intervenerit in eadem.
Tenor verò dicti Instrumentitalis est.
In Dei nomine, Amen. Anno à nativitate ejusdem MCCCLIII. men∣se* 1.1 Aprilis, die XX. Indictione VI. Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris Domini Innocentii Papae VI. anno primo, in Palatio Regio Westmonasterii Londoniensis Dioecesis, in mei Willelmi Notarii publici infrascripti & discretorum virorum Magistrorum Johannis de Lecch Decretorum Docto∣ris, Walteri de Merstoun Jurisperiti, ac Adae de Hiltoun Clerici, Apo∣stolicâ auctoritate Notarii publici, testimonium ad hoc vocatorum & roga∣torum praesentiâ constituti personaliter Reverendi Patres Domini Simon Cantuariensis & Johannes Eboracensis Archiepiscopi quandam Compositi∣onem super bajulatione Crucium suarum inierunt; & ipsam in scriptis in forma sequenti redigi, & suls sigillis unanimiter communiri [fecerunt.]