CAP. I.
Vers.
HAec ea sunt toto celeberrima Cantica libro,
Mysticus ambigui vel Solomonis Hymen.
Oscula mî jungat, plenóque infigat ab ore,
Namque tuus vino praestat amoenus amor.
Quàm tibi suavis odor, spirans myrothecia tota!
Unguenta ut redolent, dulcis amice, tua!
Tale tuum nomen, qualis de pyxide fusi
Spargitur unguenti suaveolentis odor.
Ergò puellarum tu lux, tu sola voluptas,
Virgineíque amor es, deliciaeque chori.
Attrahe me, gressu te non dubitante sequemur,
Parentes ductu, nec mora, quaeque tuo:
In thalamos Rex ipse suos me duxit amanter;
Nostra salus tecum, gaudia nostra manent:
Plusquam vina tuos meminisse juvabit amores:
Haeret in amplexu sancta caterva tuo.
Nigra quidem, fateor, sum, eadem tamen ipsa decora,
O germana cohors, quam fovet alma Salem.
Is color in facie, qualis tentoria tingit
Cedraea, ambustas sole Arabúmve domos: