Eighteen sermons preached in Oxford 1640 of conversion, unto God. Of redemption, & justification, by Christ. By the Right Reverend James Usher, late Arch-bishop of Armagh in Ireland. Published by Jos: Crabb. Will: Ball. Tho: Lye. ministers of the Gospel, who writ them from his mouth, and compared their copies together. With a preface concerning the life of the pious author, by the Reverend Stanly Gower, sometime chaplain to the said bishop.
Ussher, James, 1581-1656., Gower, Stanley., Crabb, Joseph, b. 1618 or 19.
Page  [unnumbered]Page  [unnumbered]

Pietate aequè ac Doctrinâ Praecellenti Viro Henrico Henley de Coleway in Comitatu Dorcestrensi Armigero,
〈 in non-Latin alphabet 〉.

EXimium illud quod semper exhibuisti (vir pientissime) Religionis specimen subsequentes hasce conciones sub nomi∣minis tui vexillo haud immerito evocavit. Chara adeò Tibimet & cordi sunt Sacro∣sancta Dei eloquia, ut quod tenuitas no∣stra & facultatula amanuensis in hâc re¦praestiterit, nequaquam dubito quin pro singulari tuâ & Pietate & humanitate bo∣ni consulere digneris. Authorem quod at∣tinet, Panegyrin ille nullatenus nostram desiderat, quippe omnia quae meditemur Elogia multis parasangis superavit. Excel∣sum adeo & Sanctimoniae & doctrinae api∣cem attigit, ut elaborata illa & subsequens Praefatiuncula non immeritò ad caelos ipsum laudibus evexit, & encomiis sacris decora∣vit. Page  [unnumbered] Nostrum est intereā Te, Te inquam (vir Ornatissime) candidū librorum aesi∣matorem appellare, qui singulari & pie∣tate & peritiâ praeditus, de usu illorum & emolumento, aequo calculo statuere didi∣cisti. Sagaci igitur has Tibi dicatas conci∣ones dum introspicias oculo, facessant pre∣cor & impuri & haeretici illi codices qui indies in lucem gregatim prodeunt, é quorum faetidis myrothecis vitiorum non remedium sed irritamentum, non salubre Alexipharmacon sed exitiale toxicum quam plurimi hauserunt; Imò facessant miselli isti Authores Daemonis impuri spi∣ritu afflati, ut pote qui Reipublicae & Ec∣clesiae detrimento sat consuluerunt. Non decet liberorum panem canibus objici, ne∣dum canum offas sic liberis ingeri, ut Cir∣caeo quasi fascinati poculo in canes ipsos, in boves, in hircos, in lupos transforma rentur. Interea temporis, tametsi ego (vir colen∣dissime) imperitiae & tenuitatis meae probè conscius sum, minimè tamen dubitem quin & Tibi & aliis eximiè piis, congesta hocce in codicillo apprimè arrideant: spirituali∣bus Page  [unnumbered] enim fidelium palatis, tam aptissime conceptus animi Doctor hic admodum. Reverendus & verè Ecclesiasticus accomo∣davi, tam dilucide tradidit, utque pater nutricius ita praemansum cibum in os, & in aures fidelium verba sua inseruit, ut merito primas sui Ordinis tenuit, & sublimi suâ e∣micuit sphaerâ — veluti inter ignes I una minores. Non equidem ignoro quae rege∣rent prodeunti huic parùm propitii libel∣lo, lubricis scilicet Amanuensium memo∣riis plurima excidisse, veluti ex pertuso do∣lio effluxa: nec sane inficias ire ausim. Ni∣hilo tamen seciùs — Est quiddam prodire tenus, si non detur ultra. Nec adeo medio∣crem hunc nostrum existimamus conatum, ut judicium cujusvis 〈 in non-Latin alphabet 〉 praecipitatum non leviter rejiceremus. Parùm forsis dig∣na tam eruditi Concionatoris authorita∣te & eloquentiá aliquibus quaedam vide∣antur, at illis qui divina sapiunt, valdè con∣sona & gravitati & veritati sacrosanctae Scripturae reperientur. Luce clariùs pa∣tet quid in causa est, omnes omnium aeta∣tum, omnium ordinum homunciones, tan∣tam Page  [unnumbered] pervasisse morum corruptelam, nimi∣rum quod nec vitia ferre possumus nostra, nec remedia. Lavacrū Dei planè rejeci∣mus, ideòque a faedissimis vitiorum inquinamentis nondum repurgamur. Quae auribus nostris excepimus, animis∣que caelitùs impressa persensimus (quic∣quid homines, vel Daemones contrasen∣tiant aut loquantur) non possumus non palàm divulgare, ne aut propriae stolidissimè experientiae, aut Gratiae divi∣nae petulantissimè refragari videamur. Ah! quoties & Religio & timor (illo concio∣nante) auditorum animos subierunt? Quot mentibus fracti, & alto maerore adeò cor∣repti & exanimati inter depingendos Sal∣vatoris nostri cruciatus evaserunt, ut nul∣las lacrymarum inducias admitterent, sed spiritus suspiriis, & dolori pectora sua de∣voverunt, donec ille, ille inquam, qui vul∣nera divino auxilio fecerat, quasi spiculis & aculeis caelitùs transfixos animos, sanguinis Christi applicatione tempestivè allevàsset? At! at! coelestis hic cecidit Praeco, eodē{que} ictu ne corruerent etiam conciones illae quàm mellifluae, tanti{que} plurimis audito∣rum Page  [unnumbered] Emolumenti, ab interitu & oblivio∣ne post tot retrò & elapsos annos quibus delituerunt, vindicantur. Et reverâ (absit jactantiae crimen) audacter hoc omnibus e∣ditioni harum concionum parum faventi∣bus reponere audemus, non alia usquam extare exemplaria majori Amanuensium diligentia & labore collecta; ideo{que} nes∣cii, imò dubii annon post tantum silenti∣um alia parùm genuina & ascititia proser∣perent, Deo (uti speramus) auspice in publicum hoc emisimus. Tuis interim (vir dignissime) manibus haec chartulae dicatae posteris tradentur, nomen{que} tuum futuris saeculis non injuriâ praedicabunt, & cum il∣lae sileant — Quod benè feceris mercedem tuleris. Deus opt. max. omnibus ingenii & gratiae dotibus magis magis{que} indies cu∣mulatum, pietatis & religionis ortho∣doxae, literarum & literatorum Patronum te diutissime incolumem praestet, obnixè ex animo vovet

Tibi (vir Ornatissime) omni observantià addictissimus JOSEPHUS CRABB.