Page 387
Act. IV. Scen. III.
LACHES. SOSTRATA. PAM∣PHILUS.
La.
QUem cum istoc sermonem habueris, procul hinc stans accepi, uxor.
Istuc est sapere, qui, ubicunque opus sit, animum possis flectere;
Quod faciendum post fortasse, idem hoc nunc si fece∣ris.
So.
[line 5] Spero ecastor.
Lach.
I ergo intrò, & compone, quae tecum simul ferantur:
Dixi.
So.
Ita ut jubes faciam.
P.
Pater.
La.
Quid vis, Pam∣phile?
P.
Hinc abire mattem? minime.
Lach.
Quid ita istuc vis?
P.
Quia de uxore incertus etiam quid 〈◊〉〈◊〉 facturus.
La.
Quid est?
Quid vis facere, nisi reducere?
P.
Equidem cupio, & vix conti∣neor.
[line 10] Sed non minuam meum consilium; ex usu quod est, id pro∣sequar.
Credo eâ gratiâ, magis concordes, si non reducam, fore.
Lach.
Nescias, nequeas; verùm id tuâ refert nihil, utrum illae fecerint.
Quando haec abierit: odiosa haec ae••as est adolescentulis.
E medio aequmn excedere est. Postremò, nos jam fabu••ae sumus,
[line 15] Pamphile, senex atque anus. Sed video Phidippum egredi
Per tempus. Accedamus.