Postquam me aspexere ancillae advenisse, illico omnes simul
Laetae exclamant, Venit: id quod me repente adspexerant,
Sed continuò vultum earum sensi immutari omnium,
[line 10] Quia tam incommodè illis fors obtulerat adventum meum.
Una illarum fortè interea properè praecucurrit nuntians me ve∣nisse;
Ego ejus videndi cupidus, rectâ consequor: posteaquam introii, extemplo ejus morbum
Cognovi miser. Nam neque ut celari posset tempus spatium ul∣lum dabat:
Neque voce aliâ, ac res mon••bat, ipsa poterat conqueti.
[line 15] Postquam aspexi, O facinus indignum, inquam; & corripui illicò
Me inde lacrumans, incredibili re atque atroci percitus.
Mater consequitur: jam ut limen exirem, ad genua accidit
Lacrumans misera; miseritum est. Profectò sic est ut puto,
Omnibus nobis, ut res dant sese, ita magni atque humiles sumus.
[line 20] Hanc habere orationem mecum à principio institit;
O mi Pamphile, abs te quam ob rem abierit, causam vides:
Nam vitium est oblatum virgini olim ab nescio quo improbo;
Nunc huc confugit, te atque alios partum ut celaret suum.
Sed cùm orata ejus reminiscor, nequeo quin lacrumem miser.
[line 25] Quaequae fors fortuna est, inquit, nobis quae te hodie obtulit,
Per eam te obsecramus ambae, si jus, si fas est, uti
Adversa ejus per te tecta tacitaque apud omnes siet;
Si unquam erga te animo esse amico sensisti eam, Pamphile,
Sine labore hanc gratiam te uti sibi des, illa ••un•• rogat.
Caeterùm de reducendâ, id facias quod in rem sit tuam.