Page 313
Act. V. Scen. III.
MITIO. DEMEA.
M.
PArata à nobis sunt, ita ut dixti, Sostrata,
Ubi vis. Quisnam à me pepulit tam graviter fores?
D.
Hei mihi, quid faciam? quid clamem, aut quera••?
O coelum! O terra! O maria Neptuni!
M.
Hem tibi,
[line 5] Rescivit omnem rem, id nunc clamat, scilicet.
Paratae lites, succurrendum est.
D.
Eccum adest,
Communis corruptela suorum libe••ûm.
M.
Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.
D.
Repressi, redii, mitto maledicta omnia.
[line 10] Rem ipsam putemus; dictum inter nos hoc ••uit.
Ex te adeò ortum est, ne tu curares meum,
Neve ego tuum; responde.
M.
Factum est, non nego.
D.
Cur nunc apud tepotat? cur recipis meum?
Cur emis amicam, Mitio? num quid minus
[line 15] Mihi idem jus aequum est esse, quod mecum est tibi?
Quando ego tuum non curo, ne cura meum.
M.
Non aequum dicis.
D.
Nor?
M.
Nam verus verbum hoc quidem est,
Communia esse amicorum inter se omnia.
D.
Facerè, nunc demum istaec nata oratio est.
M.
[line 20] Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea;
Principio si id te mordet, sumptum filii
Quem faciunt, quaeso, facito haec tecum cogites:
Tu illos duos pro re tollebas tuâ,
Quòd satis putabas tua ambobus fore;
Et me tum uxorem credidisti scilicet ducturum;