Page [unnumbered]
Act. I. Scen. II.
DEMEA. MITIO.
D.
EHem, oppor uné: teipsum quaerito.
M.
Q••id tristis es?
D.
Rogit •…•…me, ubi no••is Aeschinus siet, quid tristis go •…•…m?
Dixin' hoc sore?
M.
Quid fecit?
D.
Quid ille secerit?
Quem neque pudet quiequam, nec metuit quemquam, neque legem putat
[line 5] Tenere se ullam. Nam illa quae antehac f••cta sunt
O•• i•…•…o; modò quid distignavit?
M.
Quidnam id est?
D.
Fores effregit, atque in aedes irruit
Alienas; ipsum dominum atque omnem familiam
Multavit usque ad mortem: cripuit mulierem,
[line 10] Quam amabat; clamant omnes indignissimè
Factum esse: hoc advenienti quot mihi, Mitie,
Dirêre; in ore est omni populo; denique,
Si conferendum exemplum est, non fratrem videt
Rei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?
[line 15] Nullum hujus factum simile: Haec cum ill, Mitio,
Dico, tibi dico, tu illum corrumpi sinis.
M.
Homine imperito nunquam quicquam inj•…•…stius est;
Qui, nisi quod ipse facit, nihil rectum putat.
D.
Quorsum istuc?
M.
Quia tu, Demea, hoc malè judicas;
[line 20] Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum
Scortari, neque potare, non est, neque fores
Effringere: haec si neque ego, neque tu fe••imus,
Non sivit egestas facere nos. Tu nunc tibi
Id laudi ducis, quod tunc secisti inopiâ.
[line 25] Injurium est; nam si esset unde id fieret,
Faceremus: & tu illum tuum, si esses homo,
Sineres nunc facere, dum per aetatem licet,
Potiùs quàm ubi te expectatum ejecisset f••r••s,