Page 249
Act. I. Scen. I.
MITIO.
M.
STorax! non rediit haec nocte à caenâ Ae••chinus,
Neque servulorum quisquam qui adversum ierant?
Profectò hoc verè di••unt: si absis uspiam,
Aut ubi si cesses, evenire ea satius est,
[line 5] Quae in te uxot dicit, & quae in animo cogitat
Irata, quàm illa quae parentes propitii.
Uxor, si cesses, aut te amare cogitat,
Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi,
Et tibi bene esse soli, cùm sibi sit malé.
[line 10] Ego, quia non rediit filius, quae cogito?
Quibus nunc sollicitor rebus? ne aut ille alserit,
Aut uspiam céciderit, aut perfregerit aliquid.
Vah, quemquá ••ne hominum in animum instituere, aut
Parare, quod sit carius quàm ipse est sibi!
[line 15] Atqui ex me hic natus non est, sed ex fratre. Is adeò
Dissimili studio est; jam inde ab adolescentia,
Ego hanc clementem vitam urbanam, atque otium
Secutus sum, &, quod fortunatum isti putant,
Uxorem nunquam habui: ille contrá, haec omnia,
[line 20] Ruri agere vitam, semper parcè ac dutiter
Se habere; uxorem duxit, nati filii
Duo: inde ego hunc majorem adoptavi mihi:
Eduxi à parvulo, habui, amavi pro meo;
In eome oblecto: solum id est carum mihi.
[line 25] Ille ut item contrà me habeat, facio seduló.