Page 243
Actus IV. Scen. 3.
Bacchis, Clinia, Syrus, Dromo, Phrygia.
B.
SAtis pol protervè me Syri promissa huc adduxerunt,
Decem minas quas mihi pollicitus est. Quod si nunc me
Deceperit, ••aepe obsecrans me ut ut veniam, frustra veniet:
Aut cùm venturam dixero & constituero, cùm is certe
[line 5] Renunciaverit, Clitipho tum spe pendebit animi,
Decipiam ac non veniam; Syrus mihi tergo paenas pendet.
Cl.
Satis scitè promittit tibi.
Sy.
Atqui tu hanc jocari credis?
Faciet, nisi caveo.
B.
Dormiunt; ego pol istos
Commovebo. Mea Phrygia, and istin modò iste homo quam villam
[line 10] Demonstravit Charini?
Ph.
Audivi.
B.
Proxumam esse
Huic fundo ad dextram?
Ph.
Memini.
B.
Curriculo
Percurre: apud eum miles Dionysia agitat.
Sy.
Quid haec inceptat?
B.
Dic me hîc oppidò esse invitam, atque asservari:
[line 15] Verùm aliquo pacto verba me his daturam esse, at{que} venturam.
Sy.
Perii hercle: Bacchis mane, mane; quò mittis istam nunc quaeso?
Jube, maneat.
B.
Abi.
Sy.
Quin est paratum argentum.
B.
Quin ego hîc maneo.
Sy.
Atqui jam dabitur.
B.
Ut lubet, num ego insto?
Sy.
At scin, quid sodes facias?
B.
Quid?
Sy.
Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, & tua pompa
Eò traducenda est.
B.
Quam rem agis, scelus?
Sy.
Egon'? argen∣tum cudo,
[line 20]