Page 239
Actus IV. Scen. 2.
Clinia, Syrus.
Cl.
NUlla mihi res posthac potest jam intervenire tanta, quae mihi Aegritudinem afferat: tanta haec laetitia aborta est,
Dedo patri me nunc jam, ut frugalior sim quàm vult.
Sy.
Nihil me fefellit, quantum audio hujus verba.
[line 5] Istuc tibi ex sententiâ tuâ obtigisse laetor.
Cl.
O mi Syre, audistin' obsecro?
Sy.
Quid ni, qui us{que} unà affu∣erim;
Cl.
Cui aequè audisti commodè quicquam evenisse?
Sy.
Nulli.
Cl.
At{que} ita me Dii ament, ut ego nunc non tam meâpte causâ
Laetor, quam illius, quam ego scio esse honore quovis dignam.
[line 10] Ira credo; sed nunc Clinia, age, da te mihi vicissim,
Nam amici quo{que} res est videnda, in tuto ut collocetur;
Ne quid de amore nunc senex.
Cl.
O Jupiter
Sy.
Quiesce.
Cl.
Antiphila mea nubet mihi.
Sy.
Siccine me interloquere?
Cl.
Quid faciam, mi Syre? gaudeo; fer me.
S.
Fero, hercle vero
Cl.
[line 15] Deorum vitam adeptti sumus.
S.
Frustra operam, opinor sumo.
Cl.
Loquere, audio.
S.
At jam hoc non audies.
Cl.
Agam.
S.
Vid••ndum, inquam, amici quo{que} res, Clinia, tui in tuto ut col∣locetur:
Nam si nunc à nobis abis, & Bacchidem hic relinquis, senex rescis∣scet
Illico esse amicam hanc Clitiphonis: si adduxeris, celabitur
[line 20]