Page 217
Actus III. Scen. 1.
Chremes, Menedemus.
Ch.
LUcescit; hoc jam cesso pultare ostium
Vicini? primùm ex me ut sciat sibi filium
Redisse; etsi adolescentem hoc nolle intelligo;
Verùm cum videam miserum hunc tam cruciarier
[line 5] Ejus abitu, celem tam insperatum gaudium,
Cùm illi pericli nihil ex indicio siet?
Haud faciam: adjuvabo senem nam quod potero;
Ita ut'filium meum amico at{que} aequali suo
Video inservire, & servum esse in negotii••:
[line 10] Nos quo{que} senes est aequum senibus obsequi.
Men.
Aut ego prefectò ingenio egregiè ad miseriam
Natus sum, aut illud falsum est quod vulgò audio
Dici, Diem adimere aegritudinem hominibus:
Nam mihi quotidie augescit magis de filio
[line 15] Aegritudo; & quanto diut ùs
Abest, magis cupio tantò & magis defidero.
Ch.
Sed ipsum egressum foràs video; ib••, alloquar.
Menedeme, salve, nuncium apporto tibi
Cujus maxumè te fieri participem cup••s.
Men.
[line 20] Numquidnam de ••nato meo audist••, Chreme?
Ch.
Valet at{que} vivit.
Men.
Ubinam quaeso?
Ch.
Apud me domi.