Page 215
Act. II. Scen. 4.
Bacchis, Antiphila, Clinia, Syrus.
B.
AE Dipol te, mea Antiphila, laudo, & fortunatam Judico: id cùm studuisti formae ut mores consimiles forent,
Minimé{que} (ita me bene Dii ament) miror, si te sibi quis{que} expetit,
Nam mihi quale ingenium habetes fuit indicio oratio, & cum ego∣met
[line 5] Nunc mecum in animo vitam tuam considero, Omniúm{que} adeò
Vestrarum, vulgus quae ab se segregant; Et vos esse istiusmodi,
Et nos non esse, haud mirabile est. Nam expedit bonas esse vobis,
Nos, quibuscum res est, non sinunt. Quippe formâ impulsi nostrâ nos
Amatores colunt: haec ubi imminuta est, illi suum animum aliò
Conferunt: nisi si prospectum est interea aliquid nobis, desertae vi∣vimus.
[line 10] Vobis cum uno simul ubi aetatem agere decretum est viro, cujus mos maximè
Est consimilis vestrûm; hi se ad vos applicant; hoc beneficio utri{que}
Ab utris{que} ve 〈◊〉〈◊〉 devincimini, ut nunquam ulla amori vestro incidere
Possit calamitas.
Ant.
Nescio alias; me quidem semper scio fecisse sedulò,
Ut ex illius commodo meum comparem commodum.
Clin.
Vah, ergo
[line 15] Mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis.
Nam dum abs te absum, omnes mihi labores fu êre, quas cepi, le∣ves,
Praeterquam tui carendum quod erat.
Syr.
Credo.
Clit.
Syre, vix
Suffero. Hoccine me miserum non licere meo medò ingenio f••ui!