Page 171
Actus V. Scen. 7.
Pythias, Parmen••▪
Py.
NUnquā aedipol quidquam jam diu, quod magis vellem evenire,
Mihi evenit, quàm quod modò senex intrò ad nos venit er∣rans.
Mihi soli ridiculo fuit, quae quid timeret sciebam.
Par.
Quid hoc autem est?
Py.
Nunc id prodeo, ut conveniam Par∣menonem.
[line 5] Sed ubi obsecro est?
Par.
Me quaerit haec?
Py.
At{que} eccum vi∣deo.
Adibo.
Par.
Quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? Pergin'?
Py.
Perii,
Defessa jam sum misera te ridendo.
Par.
Quid ita?
Py.
Rogitas?
Nunquam pol hominem stultiorem vidi, nec videbo; ah,
Non satis potest narrari quos ludos praebueris intus:
[line 10] At etiam primò callidum ac disertum credidi hominem.
Par.
Quid?
Py.
Illi••óne credere ea, quae dixi, oportuit te?
An poenitebat flagitii, te authore, quod fecisset
Adolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
Nam quid illi credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit
[line 15] Illam esse eum indutum pater? quid? jam scis te periisse?
Par.
Ehem, quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?
Itán' lepidum tibi visum est scelus, nos irridere?
Py.
Nimium.
Par.
Siquidem istuc impunè habueris.
Py.
Verúm.
Par.
Reddam hercle.
Py.
Credo, sed in diem istuc Parmeno est fortasse, quod minitare:
[line 20] Tu jam pendebis qui stultum adolescentem
Nobilitas flagiriis, & cundem indicas: uter{que} exempla in te edent.