Per eam te obsecramus ambae, si jus, si fas est, uti
Advorsa ejus per te tecta tacitaque apud omnes sient:
Si umquā erga te animo esse amico sens••sti eā, mi Pāphile;
Sine labore hanc gratiā, te, uti sibi des pro il••a nunc rogat
Caeterum de reducenda id facias, quod, in rem sit tuam.
Parturire eam, ne{que} gravidam esse ex te, solus conscius:
Nam ajunt, tecum post duobus cōcubuisse eam mensibus:
Tum post quā ad te venit, mē••is hic agi••ur jam septimus:
Quod te scire, ipsa indicat res. nunc 〈◊〉〈◊〉 potis es, Pamphile,
Maxume vo••o, do{que} operā, ut clam partus eveniat patrē,
At{que} adeo omnes, sed, si fieri id non potest, quin sentiant:
Dicam abortum esse: scio nemini ali••••r suspectum fore,
Quin, quod verisimile est, ex te recte eum natum putent:
Continuo exponetur: hic tibi nihil est quidquam incom∣modi, &
Illi miserae indigne factam injuriam contexeris.
Pollicitus sum, & servare in eo certum est, quod dixi fidē.
Nā de reducenda, id vero neutiquā honestū esse arbitror.
Nec faciā: etsi amor me graviter, consu••tudo{que} ejus tenet.
Lacrumo, quae post hac futura est vita, cū in men••ē venit,
Solitudoque, ô fortuna, ut nunquam perpetuo es bona?
Sed jam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit.
Quē ego cōsilio missum feci, idem nunc huic operā dabo.
Adest Parmeno cum pueris, hunc minime est opus,
In hac re adesse: nam olim soli credidi,
Ea me abstinuisse in principio, cum data est.
V••reor si clamorem ejus hic crebo exaudiat,
Ne partur••re eam intelligat: aliquo mihi est
Hinc ablegandus, dum parit Philumena.