Scarron's novels ... rendred into English, with some additions, by John Davies ...
Scarron, Monsieur, 1610-1660., Davies, John, 1625-1693.
Page  [unnumbered]

In Gallicam Scarronis Ae∣neidem ludicro carmine scriptam.

DEbile Scarronis corpus, contracta{que} membra,
Indomitus vexat nocte diéque dolor.
Hinc caput obliquâ pronum cervice fatiscit,
Nec licet obtutus tollere ad astra suos.
Utque manus premit innocuas cruciatque chiragra,
Sicsecat immeritos saeva podagra pedes.
Et malè nodosos macies depascitur artus,
Tabidáque arescens vix tegit ossa cutis.
Torqueris leviùs volvendo, Sisyphe, saxo;
Quique renascenti pectore pascis avem.
Et tamen in mediis ridere doloribus audet,
Nec miserum laeti deseruêre joci.
Riciculum Aeneam, Troas, Danaós{que} facetus,
Insolitâ Gallis arte, Poëta facit.
Oblectant animos, non jam naufragia terrent,
Itala que finxit, Vate Marone, Clio.
Page  [unnumbered]Festivè ventique ruunt, at{que} aequora versant,
Jucundè Phrygias & quatit unda rates.
Et supplex precibus superos dicacibus orat
Naufragus, & grato cum sale nauta perit.
Nec flenda ingentis modo sunt incendia Trojae;
Haec possint Priamo sic placuisse seni.
Ipsa quoque in Teucros joculares concipit iras
Altisoni conjux, Juno, sororque Jovis.
Tam benè qui ludit, dum toto corpore, lan∣guens,
Deficit, innumeris obruiturque malis:
Vel certè humanâ Deus est sub imagine Scarro,
Ingenio pollet vel propiore Dei.

C. FERAMUS.