Page [unnumbered]
Porta Prima. De Calcinatione Philosophica.
CAlcinatio lapidem nostrum purgat, ca∣lorem naturalem restituit, humoris nihil radicalis destruit, debitam La∣pidi solutionem inducit; cautio est ut Philosophicè, non vulgariter fiat, Salibus aut Sulphure varie praeparatis, &c. Quicunque itaque Calcinare cupiunt, tantisper ab hoc opere desistant usque quo nostram melius Calci∣nationem intelligant. Destruit siquidem Cor∣pora Calcinatio omnis, lapidis humorem minu∣ens, nos quoque calces omnes aridas reprobamus; humiditatem siquidem radicalem calcinando au∣gemus, nullam minuimus. Nos vero in calci∣nando naturam naturae (suae) conjungimus; utpot•• simile simili gaudet, hoc siquis negant Philosophi nomine dignus non erit, nec ullam unquam ex scri∣ptis nostris (nam ea non intelligit) fructum perci∣piet. Natura itaque Naturam applices uti ratio postulat: omnia siquidem hoc a Natura ha∣bent, ut simile sibi generet simile. Ex Homine Ho∣mo, ex Leone Leo generatur, ita quidvis propriae sua Natura primo Calcinatur. Hoc discas, & fructum inde percipere ne dubites.